1219 fundatio domus recollectionis a “Krajeuskius” (R) b “remansit” (R) c “Consocios” (R) d “nimiam” (R) e “nimirum” (R) f “Epnesnensis”(R) 22. – Verum ego fretus ope Divina hominem fraudulentum et versipellem citavi ad Visitatorem291, utque iuramentum emitteret vivendi iuxta leges datas; adegia. Et iam ibat crucem adoraturus, in manibus Visitatoris iuraturus. Ego tamen inconstantia hominis praevisa exclamavi ne faceret, brevi periurium admissurus, probaret virtutem potius tres hebdomadas, tunc denique iuraret. a “id egi” (R) 23. – O bonum Deum! quae illius erat hoc tempore observantiaa, pudet referre. Sum equidemb ipse fragilis et ingemisco haec adnotans; nescio an gratia, an odio sum dignus, tamen vereor impingere, si palam defendam vel excusem, quod palam male agitur. Dominus nos illuminet, ignoscat, dirigat, deinceps in via mandatorum suorum. a “observatio” (P), sed lectio “R” videtur magis fidanda b “quidem” (R) 24. – Mihi certe et Visitatoris cordi adventus fuit, et Leges ab eo datas (quamvis iam habuerim vitae normam mihi praescriptam, a Patribusa Spiritualibus probatam292) laeto animo suscepi, servareque intendob. Licet enim ex parte aliqua rigidissimae videantur, nihil tamen spirans, nisi animae meae salutem, quam utique quilibet omnibus rebus anteponere debet, et nihil pro ea, tametsi durissimum non agere. Det nobis Divina bonitas constans huius rei studium et in eo perseverantiam pro gloria sua, ut quos pretiosissimo Sanguine suo redemit, non pereat ex eis quisquam. Amen.293 291 Haec citatio facta est probabiliter tempore visitationis canonicae Ep. Święcicki anno 1674. 292 Sermo hic est de Norma Vitae, quae in hac prima versione ignota est nobis, sed quasi certe cum aliquibus mutationibus anno 1687 typis data est. Nescimus qui erant hi “Patres Spirituales”, qui Normam Vitae originalem approbaverunt. Cf. Positio, pp. 452-453 (Doc. XII, 1, intr., b). 293 In Libro Protocolli sequitur hic Cap. IV intitulatum: “Oratorium Beatae Virginis Mariae sine macula Conceptae in Eremo Corabieviensi et Domus Recollectionis Clericorum eiusdem tituli”, quod continet Actus Visitationis Ep. St. Święcicki (ubi pro “Eremitis Marianis” praescribuntur Statuta seu Ordinationes).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==