Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1218 scripta historica saltem ad eam propensos essee. Quod si in eis nuncf repertum fuisset, tollerandos iudicaret. a “Strizcicki” (R) b om. “vel” (R) c om. “vel” (R) d add. “ipse” (R) e-e “Eremitarum censerit in virtute Societatis [sic] vel saltem ad eam propensi?” (R) f om. “nunc” (R) 20. – Atque ea causa Visitator adveniens, et tunc Domi non invento Krajewscioa succensuit. Iam eumvolebat cum reliquis indignabundus Eremo excludere, nisi rectius iudicasset probandos homines ad lydium legum suarum. Itaque praescripsit Statuta quae- dam sive Ordinationes ad devotionem et poenitetiam, ad Recollectionem pertinentes288, omnesque Eremitas praesentes et si qui vellent alii venire, voluit obedientiae iuramento Sedi Ordinariae adstringi, et eiusdem vigoreb servandas Ordinationes compelli. Me facta Recollectione alio rediturum praeesse illis voluit, data sua omni in eos potestate. a “Krajeuskio” (R) b “rigorem” (P), sed lectio “R” est hic praeferenda 21. – Obstupuere illi, et legibus non admissis, ex Eremo potius migravere. Krajewsciusa solus permansitb, et interea coram saecularibus me incusabat. Simulabat praeterea observantiae studium, re ipsa Domi forisque vivebat ut volebat, intemperans, inobediens, exlex, et mihi et Episcopo rebellis, carpebat ubique actiones meas, et tandem per illos suos Consciosc nimiaed severitatis me accusavit apud eumdem Visitatorem et vagationis, cum eo non sine debita facultate coactus fuerim Cracoviam, et alio progredi289. Innitebatur etenime improborum patrocinio, et sui Consanguinei viri alias gravis Canonici Gnesnensisf290. 288 Haec Statuta seu Ordinationes inveniri possunt in Actibus dictae Visitationis quae sic inscribuntur: “1673 die 24Octobris DecanatusMszczonoviensis. Oratorium BeataeVirginis Mariae sine macula conceptae in Eremo Korabieviensi et Domus Recollectionis Clericorum eiusdem tituli”. Cf. Positio, pp. 341-345 (Doc. X, 3). 289 Sermo hic est probabiliter de eius itinere anno 1774 Cracoviam, ubi typis dedit suum opus Templum Dei Mysticum, quod anno 1775 ibi apparuit (cf. Fontes Historiae Marianorum, n. 5: Prooemium, p. IX). Sub “alio” intelligi debet probabiliter Podegrodzie. Cf. Positio, p. 367, no. 51. 290 Iste Canonicus di Gniezno (ab anno 1666) habuit idem nomen: Stanislaus Krajewski. Cf. Positio, p. 367, no. 52.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==