1220 scripta historica a “Patribusque” (R) b “contendo” (R) 25. – Postquam perspexi Reverendissimum Dominum Visitatorem non exiguo zelo desiderare, ut in hac Eremo Eremitarum more viveretur, adieci animum ad eius desiderium conficiendum Domumque Recollectionis, hic cum Oratorio Immaculatae Conceptionis et Sancti Michaelis Archangeli erigere decrevi, ita ut meas leges cum eius Ordinationibus conformarem, tum quod deceret Superiorem Eremitarum in norma iis praescripta recte procedere, tum quod omnia in eis essent accomodata meis circa Domum Recollectionis informationibus quibusdam exceptis, quae mihi videbantur metam discretionis excedere. 26. – Contuli igitur me Varsaviam, et in primis cessionem Kraiewscianam roborari petii294, deinde literas ut dicitur Cride expediri295, quatenus iure legitime, non per fenestram, sed per ianuam in rem ipsam intrarem; nec leges Ecclesiae circa tales Erectiones observari solitas transilirem. Si autem non servatis servandis voluissem aliquid in fundanda Congregatione agere, iam et Domos aliquot et socios sexcentos per hoc biennium296 habuissem. Sed maxime hoc in meis desideriis licet piis et salutaribus praecaveo, ne quid contra receptum usum aut praescriptum Ecclesiae sciens volensque aggrediar. Unde et ipsa Divina majestas meis coeptis benedicit: nam et decretum facile obtinui erigendae Domus Recollectionis, et difficultates quae me premebant aliunde Deus ipse submovit.297 Vide: Positio, pp. 339-345 (Doc. X, 3). Textus proprius FDR resumitur in Protocolli Cap. V intitulato: “Decretum erigendi Domus Recollectionis cum cessione Kraiewsciana”. Qui textus in nostra editione in § 25 incipit. 294 Cessio Kraiewsciana fuit “roborata” non die 7 Octobris (uti erronee est adnotatum), sed die 27 Octobris 1673 (cf. Positio, p. 336, no. 2). E quo patet quod P. Papczyński se Varsaviam contulit probabiliter mox post Visitationem Eremi (quae locum die 24 Octobris 1673 habuit). 295 Hoc documentum non exstat hodie nec in exemplari. 296 Verba “per hoc biennium” intelligenda sunt: annis 1674-1675. Cf. Positio, pp. 351-352 (Doc. X, 5, intr., 3). 297 In Protocollo evidenter ab eius editore adiuncta sunt hic duo documenta: “Talis enim est et cessionis Kraiewscianae et decreti Consistorialis forma”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==