Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

120 prodromus reginae artium – pars i Praxis An alienum regnum sit ambiendum? Veneretur illum turpiter universus pseudopoliticorum coetus, qui universa sub sole comprehensa regna turpi ambitione possederit, aliis regibus per vim, fraudes ac dolos erepta. Ego sane neque illum regio cultu nomineque dignum esse iudico, qui vel minimam alieni regni appetendi cogitationem susceperat, quamvis consentientibus calculis in regalem postea thronum sit evectus. Nam quomodo illi sublime nomen sublimemque venerationem deferendam esse putem, qui supremi rerum creatarum suique regis mandatum exosissimae ambitioni in cor aditum permittens violarit et hoc pacto debitum immortali Numini honorema subtraxerit? a verbum in IV ed. per inadvertentiam omissum; ita sec. “Errata corrige”. Non enim humana, sed divina lex est: quam non a Solone44 quo- piam vel Lycurgo45 institutam didicimus, aut ipsimet nobis exco- gitavimus; veruma Summo LegislatoreDeo servandamaccepimus: ut nulla aliena bona appetamus; et non tantum regno aliquem, sed ne quidem minima etiam re spoliemus. Quid dicam spoliare, si neque desiderare liceat? Quae lex etsi ad coercendum alienarum rerum appetitum sufficientissima sit, utpote divinae mentis conceptu sacra, a Deo nobis servanda proposita: tamen ne politioribus [p. 29] ultra caelum viris, qui semper caelestia, cum non amant, respuunt, non satisfaciam, politum Romani Politico-Philosophi46 monitum obtrudo. “Relinque”, inquit ille, “ambitionema, timendab res est, vana, ventosa, nullum habensc terminum”47. a “ambitum” (SPO) b “tumida” (SPO) c “habet” (SPO) 44 Cf. Anon., s.v. Solone: DEI XI, 434: “Legislatore ateniese (m. 560 a.C. circa). [...] In senso fig. e antonomastico, il nome è adoperato come sinonimo di legislatore o riformatore di leggi, per lo più con tono un po’ spregevole”. 45 Cf. Anon., s.v. Licurgo: NTGEU X, 5478: “Legislatore di Sparta”. 46 In II editione identificatur in margine uti “Seneca”, i.e. Lucius Annaeus Seneca.. Cf. Anon., s.v. Seneca: NTGEU XVII, 9364: “Filosofo e scrittore latino [...]. Ritornato a Roma nel 31 d.C. cominciò a prendere parte attiva alla vita politica [...]”. 47 Cf. Seneca L. A. Philosophus, ep. 84: Opera, Antverpiae 1652 (SPO), 550, C.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==