Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

121 numerus i – caput v: de thesi Sed quis tibi, sapientissimo licet viro, credet, Luci, nullum esse ambitionis terminum dicenti, nisi hoc fortius dictum roboraveris? Effare, quaeso, ulterius, quod sentis, ne trepida; insatiabilem esse abyssum demonstra ambitionem: demonstrat en inquiens: “Nunquam d improbae spei, quod datur, satis est”. Omnia meruisse existimat, nec satis pretio aestimatum putat. “ e Maiora enimf cupimus, quo maiora venerintg; hintentioque concitatior est. Ambitioh in magnarum opum congestumi collocata, ut flammae infinita jvis acriorj est, quo ex maiore incendio emicuit”48. d add. “enim” (SPO) e add. “Eo” (SPO) f om. (SPO) g “venerunt” (SPO) h-h “multoque concitatior est avaritia” (SPO) i “congestu” (SPO) j-j “acrior vis” (SPO) O quam scelestum est, in tam voracem abyssum sese praecipitare! immo per ambitionem insatiabilis fieri abyssus. Quam vero non solum gloriosum, sed etiam utile est, aliena non appetere! Siquidem cum nos ab hac flagitiosissima libidine habendi continemus, accepti multis, carissimi sumus omnibus, amicitiam cum pluribus, pacem colimus cum universis, retinemus, observamus. Contra fit, ubi ambitionis stimulo fuerimus concitati: adamantina etiam tum amoris vincula rumpimus, detestabilesa multis reddimur, destituimur amicis, socios amittimus, confoederatos non habemus, plures hostes, quam cives numeramus. Nam quosque faedae cupiditatis aculeis pungentes in nos armamus, cum in honores bonaque alia eorum, veluti rapacissimae quaedam Harpyiae49 involamus: ut non immerito [p. 30] Arpinis oriundusb Romanae Servator Urbis50 consideratissime dixerit: 48 Cf. Idem, De beneficiis: ibid., 285, A. 49 “Aves monstruosae..., ingluvie insatiabili.... Hinc translate de rapaci homine et avaro” (FLL, s.v. “Harpyiae”). Cf. Parandowski J., op.cit., 235: “harpie, monstra okrutne, o twarzy kobiecej, a ciele ptaka. Przylatywały, ilekroć Fineus zasiadał do stołu, porywały jedzenie...”. 50 In II editione in margine identificatur uti: “Cicero”. Pro ratione ob quam is vocatur “Romanae Servator Urbis” cf. Arnaldi Fr., s.v. Cicerone, Marco Tullio: EI X, 200s: “Nacque ad Arpino il 13 gennaio del 106 a.C. [...] quello che nella politica di Cicerono costituisce il punto culminante, la repressione della congiura di Catilina [...] E Cicerone portò nella lotta contro i congiurati tutto il suo entusiasmo. [...] egli si serve di tutte le armi che ha a sua disposizione, specie di quella della sua

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==