119 numerus i – caput v: de thesi clementia? An in bello plus valeat fortitudo [p. 27] quam prudentia? An nova tributa cum subditorum oppressione imposita sint toleranda? d. Scholastica, ad quamomnes academicae quaestiones devolvuntur. Ut: Rhetorica ne sit ars bene dicendi? Posteriores duae videntur ad priores posse spectare. 2. Tres sunt Theseos partes: a. Prooemium, quod per insinuationem fit aptissimum; quando nimirum per simulationem et circuitionem occulte et inadvertenter in animum Auditoris influit Oratio et ex directo in narrationem seu enunciationem, quae confirmetur, tendit. b. Confirmatio, quae quatuor locis perficitur: legitimo, utili, iusto, possibili. Legitimum est, quidquid seu divinis, seu humanis legibus, aut tabulis, aut communibus, vel specialibus authographis, aut naturae ipsius persuasione, faciendum vel amplectendum esse ostenditur, censetur, iubetur. Utile est, quod aliquem fructum seu commodum, praesertim honestati iunctum affert; uti gloriam, honorem, pacem animi, sanitatem, ornamentum familiae, Reipublicae, Ecclesiae, Regni conservationem, vel aug- mentum; salutem eternam, necnon similia. Iustum est, quod omnino negligi, vel etiam patrari salva conscientia non potest; quod aequitati consentaneum est, et a quo caeterae virtutes dependent. Possibile est, quod fugitu, vel amplexu non est difficile, maxime vero accedente auxilio naturae, artis, ingenii, roboris, fortunae, amicorum et divina ope: quodque licet arduum sit, est tamen gloriosum, si acquiratur labore et constantia, vel respuatur amore virtutis. c. Epilogus, qui erit laudabilis, si in eo rem esse apertam [p. 28], quae cadit in quaestionem, ostendas, et vel abiciendam si mala, vel retinendam si bona, persuadeas: sique concludas, aut affirmative, aut negative, quod quaeritur, non sine victore mentium motu.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==