Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1214 scripta historica nitatis et hic contextui convenit c “se” (R) d ita secundum “R”, quia lectio “obtulerim” (P) est hic grammatice erronea 12. – Et ego quidem initio fui pronissimus ad illam occasionem gerendae rei meae arripiendam; sed retrahebant multa, inter alia libertas hominis obediendi ignara, ambitio nescioa cuius tituli Fundatoris sibi attribuendi, animus inconstans, fama varia, natura fervida, ruditas, calliditas, obsti natio, inhabilitas ad omnia, citra diffamationemb haec dicta sunto. a om. (P), sed videtur quod debeat esse, secundum contextum b “infamationem” (R) 13. – Quid agerem? Deum exorarem, feci quantum peccata mea patiebantur, sed contraria ab oratione responsa referebam, penitusque inire cum illo homine societatem prohibebar. Viros probatos eta doctos consulerem? deerant. Unus obvenerat ex Religione Divi Francisci, qui penitus non dissuadebat; alter etiam iussit, qui quondam Cracoviae de hac fundanda Societate a me rogatus, respondit Divinam esse voluntatem, ut hoc opus aggrederer, et Studzianam delatus ad festivitatem Immaculatae Conceptionis in ipso Confessionis actu mihi suggessit, ut irem ad Eremum et iuvante Deo inchoarem aliquid, Deum reliqua omnia perfecturum279. 14. – Itaque permisi illum Eremitam habitum formae meae (qualem Divinitus acceperam) assumere, declaravique illum pro Socio in Sacra Nuntiatura, prius tamen acceptab ab illo oblatione in Societatem Immaculatae Conceptionis BMVc ad normam eius vivendi280, et perseverandi, idque sub iuramento corporali, quod Lubocz[a]ed in manu mea fecit, quale patet inferius [cf. infra, §15]. Ipse tandem Eremum aditurus prius ab Episcopo facultatem ibi mandendi recollectionis causa impetravi, tum celebrandi Missam 279 Secundum contextum, P. Papczyński istam Confessionem Studzianae (est locus distans a Lubocz ca 10 km) probabiliter anno 1672 (die 8 Decembris) fecit. P. Papczyński probabiliter ad Studzianam se contulit ob praesentiam ibi imaginis taumaturgae Beatae Viginis Mariae in ecclesia Patrum Oratorii S. Philippi Nerei. Cf. Positio, p. 679: Doc. XVIII, § 48. 280 Agitur hic de Norma Vitae, quam P. Papczyński probabiliter anno 1672 composuit. Cf. supra, no. 53.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==