1215 fundatio domus recollectionis in privato Oratorio impetrare non potui; unde petenda fuit a Nuntio Apostolico, qui non illibenter eam concessit, noviter tum suum munus auspicatus Illustrissimus Dominus Franciscus Bonvisius281. a “et” (R) b “excepta” (R) c om. “BMV” (R) d “Lubocz” latine:“Lubocza”, ergo locus ubi: “Luboczae” 15. – Erat autem oblatio Eremitae illius: aEgo Ioannes ab Immaculata Conceptione in saeculo dictus Stanislaus Kraiewski filius secundum carnem Bartholomaei Kraiewski et Reginae Krasnopolski, dioecesis Praemisliensis, annorum triginta novem, offero ac dedico Omnipotenti Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, ac Deiparae semper Virgini Mariae sine peccato originali Conceptae, cor meum, animam meam, intellectum meum, memoriam, voluntatem, affectus, mentem meam, animum totum, sensus externos et internos, et corpus meum, nihil mihi penitus relinquendo etc. ut superius a me forma facta et praescripta282. Lubocz[a]e die 4ta Iulii 1673tio.a b__ __b a-a om. (R) b-b “Caput Tertium In quo exprimitur ingressus in Eremum Covabieniensem eiusdem Patris [Stanislai a J.M. Papczyński]. Et alia reliqua cum visitatione Perillustris et Reverendissimi Domini Stanslai Święcicki Episcopi Spigacensis et Archidiaconi Varsaviensis postmodum Episcopi Chelmensis et Culmensis” (P); om. (R) 16. – Eremus Corabieviensisa sita est inter quatuor oppida Bolemoviense, Msczonovienseb, Skiernievicense, Wiskitcensec vastissima sane. Huc Anno 1673tiod Dominica si bene memini Decima octava post Pentecosten283 sero appuli Luboczae onusto curru vic281 Nescimus exacte quando P. Papczyński hanc facultatem ab Nuntio Buonvisi obtinuit et ea non invenitur in libro “gratiarum” a Nuntio concessarum. Buonvisi pro nuntiatura ordinaria in Polonia fuit die 15 Iulii 1673 nominatus, sed nescimus quando de facto hoc officium gerere incepit. Forsitan initio mense Septembris 1673, quia prima “gratia” ab eo die 13 Septembris fuit data. Cf. Positio, p. 363, no. 40. 282 V. SH, 5. 283 In hoc casu ei memoria fefellit: anno 1673 ista dominica in diem 24 Septembris cecidit, sed in § 17 legitur quod P. Papczyński die quo Divi Hieronimi memoria recolebatur ad Eremum pervenit, i.e. die 30 Septembris, quae illo anno in
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==