Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1213 fundatio domus recollectionis verendi in Christo Patris Francisci Wilgab Ordinis Camaldulensis maioris in Regno Poloniae eximii viri273, exemplo SS. Fundatorum rem aggredi, prius inquam Socium aliquem adsciscere, deinde habito loco rem Romana authoritate formare. b ita secundum “R”, substituendo erroneam lectionem: “in” (P) c “Vilga” (R) 11. – Subiit ergo animum, esse quendam Eremicolam quattuor circiter milliaribus a Domicilio tum meo distantem274. Hunc a placuit tentare, num vellet intentionem meam socius tenereb. Quod cum illi (adivi Eremum)275 candide ac simpliciter exposuissem, promptissimo animo ille rem arripuit, locum suum seque mihi obtulit, et alterum suum socium in eandem sententiam pertraxit276; adeo hoc videbatur fervide cupere et agere, ut me et literis ad Eremum invitaret saepius277 et frequentius adiret, rogando et exhortando, vellem esse eorum Superior, vellem eo loci novam Societatem condere, etc ad amplectendas leges, quas illi obtuleramd prospiciendas278, imo rigidissimas quasvis paratissimum. a add. “mihi” (R) b “haberi” (R), sed talis mutatio non est necessaria, quia expressio “tenere intentionem” invenitur apud scriptores lati273 P. Franciscus Wilga fuit in Ordine Camaldulensi ab anno 1643. Quinque vicibus erat Vicarius Generalis pro Polonia. Anno 1667 nominatus est Prior Eremi in Monte Regio prope Varsaviam. P. Papczyński probabiliter prima vice ibi P. Wilga cognovit initio Augusti 1667, quando recollectionem ibi fecit (cf. Positio, p. 298: Doc. IX, 6, § 6), et ab eo Litteras Commendatorias die 6 Octobris eiusdem anni pro suo itinere Romano obtinuit (cf. ibid., p. 124-126: Doc. V, 1, d). Videtur quod P. Papczyński Patrem Wilga in autumno anni 1672 in eadem Eremo visitavit et quod tunc dictum consilium obtinuit. Cf. Positio, p. 362, no. 30. Cur P. Papczyński P. Franciscum “Paulinum Religiosum” vocavit? – Forsitan quia erat vir plenus spiritus S. Pauli Apostoli. Cf. ibid., p. 361, no. 29. 274 Agitur de Stanislao Krajewski, qui ab ca 12 annis in Eremo Korabieviensi, ca 40 km a Lubocz distante, vixit. Cf. Positio, pp. 332-336: Doc. X, 1. 275 Secundum contextum, P. Papczyński Eremum versus autumnum anni 1672 adivit. 276 Probabiliter agitur de Simone, Tertiario S. Francisci; cf. infra, §16, in fine. 277 Hodie non exstant amplius hae epistolae. 278 Leges de quibus hic sermo est, sunt indubitanter Norma Vitae, quam P. Papczyński probabiliter anno 1672 conscripsit. Cf. Positio, p. 452: Doc. XII, 1, intr., b.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==