1212 scripta historica ut delirum viderunt, aliqui etiam perseguerentur, quia necessario haec initia debebant in patienia aliqua fundari. Caetera ut omittam, ad ipsam iam qualem Congregatiunculae inchoationemc pervenio. a “dispositio” (P); impossibile est autem scire si “R” habet eandem lectionem erroneam, quia imago photographica comprehendit solummodo “dispositi” et non sinit scire utrum in fine huius verbi adsit “o” b “quidem” (R) c ita secundum “R”, substituendo lectionem erroneam: “inhoationem” (P) 9. – Degebam apud illum Dominumd Nobilem Karski prope biennio269, modosque quaerebam initii dandi formatae iam in animomeo a Divino Spiritu Societati Immaculatae Conceptionis. Verum deerant socii, quales initium tantae rei exposcebat. Et licet aliqui se offerrent tam saeculares, quam Religiosi, timebam eos mihi adiungere, tum propter non perspectam illorume virtutem, tum propter carentiam loci. d om. (R) e “eorum” (R) 10. – Episcopus quoque Posnaniensis270, quamvis mihi addictus, sinistre aa quopiam infomatus, ab erigenda nova Congregatione in sua dioecesi pentius abhorrebat, praesertim non habito ad id consensu S. Sedis Apostolicae. Quem consesum duobus annis continuo procurare satagebam271, multosque labores propterea exhausi, et aliquas impensas feci. Sed quia Procurator272 erat perfidus et vafer, qui me promissis alebat, re nequidem attentata, idcirco placuit alia via ex consilio cuiusdam Paulini Religiosi maxime Retemporalibus: “gratularentur... collaudarent... precarentur”, et – quod patet etiam ex verbo “licet” – non pro “delirum viderunt... persequerentur”, uti aliqui historici (ob dictam insolitam interpunctionem) intellexerunt et ita ad affirmationes omnino erroneas pervenerunt; cf. Positio, p. 361, no. 24. 269 Revera videtur quod is Luboczae parum ultra duos annos degebat, i.e. ab initio Septembris 1671 ad diem 30 Septembris 1673; cf. supra, § 7 et infra, §16. 270 Episcopus Stephanus Wierzbowski, de quo v. supra, § 7. 271 Videtur quod “duobus annis” intelligi debet: “anno 1671 et anno 1672”, et non durationem duorum annorum; cf. Positio, p. 361, no. 26. 272 Nescimus quis hic “Procurator” erat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==