Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1211 fundatio domus recollectionis Sacrae Nunciaturae Apostolicae infra Octavam Nativitatis Beatae Mariae Virginis, me in Candido iam colore, novum Eius Matris candidatum ad perpetua obsequia devovi264: Illicoque Illustrissimum Dominum Angelum [Ranucci] Nuntium Varsaviae adivi cum obedientia praestanda, benedictione petenda, desideriis aperiendis meis265. 8. – Quae omnia tum prospere mihi successerunt. Nam licet multos admiratio corripuisset videntes me ex nigro candidum266 et illud etiam occinentes ex Poeta: Tam subito Cygnus qui modo corvus erat267; tamen ita fuere a Maiestate Divina dispositia, ut etiam hanc mutationem gratularentur, propositum collaudarent, successum beatissimum precarentur: inter alios ipse Nuntius Apostolicus, Antistes quidamb, nec obscuri Religiosi268, licet aliqui ac morum, bonaeque conversationis” in Instituto Scholarum Piarum, quod ei Superiores huius Instituti dare imprimis noluerunt, sed quod ei – secundum sententiam iudicis – competebat (cf. Positio, p. 218: Doc. VII, A, 1, § [4]; p. 224225: ibid., 3, §§ 8. 11; p. 229: ibid., 5, § [2]; p. 232: ibid., 6; p. 231: ibid., intr.). Videtur quod in fine ei tale testimonium (quod non amplius exstat) probabiliter initio mensis Septembris 1671 datum est, cuius tamen contenta ei iustitiam non restituerunt, hinc hoc testimonium ab eo uti “iniuria” iudicatum est. Cf. Positio, p. 360: Doc. X, 5, no. 21. Nihilominus, hoc testimonio obtento, debuit habitum Scholarum Piarum deponere. Attamen P. Papczyński scripsit: “vestes Pauperum Matris Dei [...] tamdiu post absolutionem externam retinui, donec ad meas Capitulo dicto porrectas responsum obtinuissem” (SH, 8, § 2). 264 Ista caeremonia induendi habitum candidum a P. Papczyński locum habuit Luboczae, in cappella Domus Nobilis Karski, “coram imagine Immaculatae Virginis Mariae miraculosa” Positio, p. 673: Doc. XVIII, § 32), probabiliter die 15 Septembris 1671. 265 Nescimus utrum de hoc eventu aliqua annotatio facta est in Actibus Nuntii Angeli Ranucci a. Ranuzzi (1671-1673), sed si facta est, eam non possumus hodie invenire, quia hi Actus desunt in fondo “Arch. Nunz. di Varsavia”, pars XX: “Regesta Nuntiorum ab an. 1587 ad an. 1713”. Cf. Positio, p. 495: Doc. XII, 5, § [3]. 266 Habitus Scholarum Piarum erat coloris nigri, habitus autem a P. Papczyński indutus proque suo Instituto praescriptus erat coloris candidi (cf. Positio, p. 471: Doc. XII, 1, c. IV, § 4), sed habitus (vestis) in caesione erat quasi idem (cf. Górski Ludwik, Krótka Wiadomość Historyczna o założeniu Zakonu Księży Maryanów w Polsce i o życiu Księdza Stanisława Papczyńskiego, in: Pamiętnik ReligijnoMoralny, V, Warszawa 1843, p. 299: “zrzucił suknię czarną, a przywdział białą (tegoż samego, co pijarska kroju)”. 267 Ignotus est mihi Poeta, cui haec allegatio adscripta est. 268 Notandum est quod tum in “P” quam in “R” post “precarentur” adest punctum, et non bina puncta, et verbum “inter” incipit cum maiuscula. Est tamen clarum quod Nuntius, Antistes et Religiosi constituunt subiectum pro verbis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==