1203 apologia pro egressu e scholis piis a add. “et” (C) b Ita secundum “C”, dum in “A” et “B” datur lectio erronea: “nemini” c Ita secundum “C” (ubi legitur: “malatiae”), quia in “A” et in “B” datur lectio: “malitiae”, quae cum contextu omnino non concordat. P. Papczyński loquitur de malacia restituenda se revocando ad Ion 1, 15: “et stetit mare a fervore suo” Causa Quarta: Impedimenta Ingenii 50. – Modestissime et hoc liceat pro coronide adiicere, quod multis praeclaris viris bilem molaestissimama battulit velb commovit. Amplexus ego Piarum Scholarum institutum Sanctissimum, ita etc labores impositos mihi et suscipiebam et absolvebam, ut ii futuris quoque temporibus, ac serae posteritati grati ac utiles forent. Docendae itaque eloquentiae admotus, et in ea palaestra novennio circiter aut decennio, non impigre desudans226, scripsi multa, et elucubrare coepi, quae non studiosid[s] tantum eloquentiae, verum et Praeceptoribus utense[s] emolumento. a “justissimam” (C) b-b om. “attulit vel” (C) c om. “et” (C) d Videtur quod ad textum intelligendum deberet esse: “studiosis” e Videtur quod ad textum intelligendum deberet esse: “essent” 51. – Nam sex libros de arte dicendi, sub titulo Reginae Artium, magno conatu et solicitudinea, tam ex veteribus, quam exb recentioribus dicendi Magistris excerpsi, omnia saeculi praesentis, ac maxime nationis Polonae usui accomodans, meisque exemplis ac aliorum illustrans planam et Regiam viam dicendi secreto conscripsi227. Praeterea Oratorem Scholastico-Civilem, Tyronem Eloquentiae, Orationumque ac Epigrammatum, Elegiarum, Odarum iustum volumen228, nihil a praeceptis mihi conscriptis recedens. Non memoro reliqua, etsi forte non omnibus placitura (quis 226 P. Papczyński fuit “Magister Rethorices” in dicto spatio temporis in tribus Collegiis Scholarum Piarum: Podolinii (1658-1660), Resoviae (1660-1662) et Varsaviae (1663-1667; 1668-1669). Cf. Positio, pp. 58-62: Doc. IV, intr. A, 1. 227 Cf. Positio, pp. 58-59: Doc. IV, intr. A, 1, a; p. 582: Doc. XV, Art. II, B, a, II, 4. 228 Hodie exstat nullum ex dictis manuscriptis operibus rhetoricis P. Stanislai. Cf. Positio, p. 582: Doc. XV, Art. II, B, a, II, 5. Cf. Krzyz., pp. 145-146. 148-149.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==