Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1202 scripta historica tio217, ut pro mei dimissione apud Patrem Generalem suam authoritatem imponeret218. 49. – Quod ubi Poloni praesertim Domus Resoviensis Patres olfecere, ardentissimis literis, quas proferre sum paratus219, me ad perseverandum in Congregatione exhortati sunt, pollicentes etiam propriorum corporum oppositu famae meae a integritatem se defensuros. Sed quid profuere eorum testimonia, quid literae? testimonia per Rectorem Germano-Polonum220 intercepta, literae a Patre Generali contemptae, ego persecutionibus et odiis maioribus involutus. Gratia et amor Polonorum Germanos221 fecerat mihi inimicissimos, quos egregie Siculus Generalis222 promovebat et propugnabat. Unde et secundo meminib me in hunc sensum pro dimissione supplicasse, quandoquidem gratiores ei essent Germani imperantes nobis223, quam Poloni portantes onus diei et aestus; illisretentis, me ingratum cum sancta charitate sineret abire224. Quid effeci? iterum, iterumque mandabar incarcerari225. Quam- obrem tantos motus animorum propter me concitatos expendens, non debui vera charita[te] permotus restituendae causa malaciaec me ex Scholis Piis subducere? 217 Galeazzo Marescotti (1668-1670); v. supra, no. 66. 218 Non habemus ullam evidentiam quod Nuntius Marescotti hanc petitionem adimpleverit (forsitan in causam P. Stanislai non voluit amplius se interponere). 219 Hodie hae litterae non amplius exstant. 220 Agitur de P. Michaele Kraus, Rectore Domus Resoviensis (1666-1671). In elenchis membrorum Provinciae Polonae Scholarum Piarum P. Kraus usualiter denotatur uti “Germanus”. De ratione cur is a P. Papczyński indicatur uti “Germanus-Polonus” vide: Positio, pp. 273-274, no. 7. 221 Cf. supra, no. 31. 222 Id est, P. Cosimus Chiara, vocatus “Siculus” quia e Sicilia proveniens. 223 P. Papczyński hic prae oculis habet tres Superiores: P. Provincialem Venceslaum Opatowski (1665-1671), Rectorem Domus Resoviensis P. Michaelem Kraus (1666-1671) et Rectorem Domus Podoliniensis P. Glicerium Neumann (1664-1673). 224 Agitur hic de secunda petitione Patris Papczyński pro egressu e Scholis Piis. Eam ad P. Generalem Cosmum Chiara probabiliter versus diem 15 Octobris 1669 mandavit, quando iam spem obtinendi responsum ad primam petitionem perdidit. Ista petitio hodie non amplius exstat et non scimus exacte quid in ea scriptum erat. Cf. Positio, p. 147: Doc. VI, intr. A, 2. 225 Non habemus ullam confirmationem documentariam de dictis incarcerationibus P. Stanislai, vel etiam de conatibus incarcerandi eum anno 1669.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==