1201 apologia pro egressu e scholis piis ritati vellem consulere? Fateor me etiam hactenus non agnoscere, quodnam turbarum in Scholis Piis concitaverim, multo minus obiici mihi posse, aliquam earum proditionem. Zelo bono afflatus, modis omnibus inventis, me relaxationi in Provinciam nostram opponebam, fortiter vociferabar, etiam cum viderem quidpiam inordinateb, contra Statuta Congregationis et Pontificia Decreta, sacraque Concilia fieri: uti ipse Provincialis in testimonio mihi ex mandato Illustrissimi et Reverendissimi Nuntii Apostolici post innocentiae meae deductionem dato fatetur, licet eac aequivocod termino usus214. Sed quod cum externis, aut domesticis aliquas machinationes adversus Congregationem fuerim molitus, hoc mihi nemo secura conscientia potest obiicere, neque probare. a “et” (C) b “inordinata” (C) c “a” (C) d om. “aequivoco” (C) 48. – Igitur licet adverterem, me nec turbatorem, nec machinatorem, nec proditorem esse, coniiciens tamen mei causa turbationes exoriri, ea quod malevolis in meam perniciem et ruinam conspirantibus, et insurgentibus, benevoli me protegerent, et tuerentur, atque hinc multae dissensiones et certamina inter eos orirentur, decrevi tandem propter bonum pacis, propter tranquillitatem Provinciae cedere ex Scholis Piis; divinaque implorata clementia et protectione, seriam scripsi Varsavia epistolam Generali215, obtestans illum, ut si propter me tempestas aliqua esset exorta, proiceret [me] in mare salvandum gratia Dei in navi Petri216. Supplicavi pariter Illustrissimo et Reverendissimo Domino Galeatio Mareschotto, tunc S. Sedis Apostolicae in Polonia Nun214 Evidenter P. Papczyński tta iudicat haec verba Testimonii ei a P. Provinciali Venceslao Opatowski die 20 Iulii 1669 dati: “zeli potius cuiusdam, quam turbationem fuisse animadverti” (v. Positio, p. 143: Doc. V, 7, [§ 2]). 215 Hodie haec epistola scripta a P. Papczyński ad Superiorem Generalem (P. Cosmum Chiara) non amplius exstat et de ea nulla alia fons mentionem facit. Notum itaque est nobis solummodo quod erat sua prima petitio pro egressu ex Scholis Piis. Videtur quod P. Papczyński eam versus medietatem Augusti an. 1669 scripsit. Cf. Positio, pp.145-147: Doc.VI, intr. A, 1. 216 Cf. Jon 1, 12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==