Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1200 scripta historica 45. – Generalis porro Visitator toto tempore in hac Provincia non comparuit210, nisi nuper ex Moravia, submissus Pater Carolus a Matre Dei ad meam praecipue, meorumque sociorum causam cognoscendam, non Superiores corrigendos. Qui cum esset Provincialis amicus, et patriota, in me potius patientem suam vim exercuit, non in illum agentem. Nam cum debuisset causas meae captivitatis investigare, odioruma erga me Provincialis211, maluit opprimere magis insontem, ut quantocius extruderet ex Scholis Piis, quam sublevaret. a “odiorumque” (C) 46. – Quis recto sensu qui me novit, et externamb vitam meam perspexit, non obstupescat, fuisse me durissime captatum a Provinciali, tum cum ei non deberem iam subesse, ob allatas plures rationes, et tamen Provincialis collaudatam saevitiam, meam innocentiam condemnatamc. O Deus qui iudicas iuste recorderis, ignosce tamen. b “extraneam” (C) c Notandum est quod in “B” alia manu post “condemnatam” additum est verbum “voluit”. Sed erronee, quia omnia verba: “collaudatam [...] condemnatam” a “fuisse” dependunt (i.e. fit constructio: Accusativus cum Infinitivo post “obstupescat”) Causa Tertia: Charitas 47. – Spectat ad hanc, sentientibus ita Divinarum rerum Magistris, ob bonum publicum, etiam vitam prodigere, si nequit aliter defendi, vela conservari212. Quid ego agerem proclamatus Turbator, Machinator, Proditor Congregationis213, si conscientiae secu210 Cf. supra, §§ 6. 11. – Notandum est quod secundum Constitutiones Superior Generalis vel eius Delegatus debuit visitare singulas Provincias non secundum frequentiam stabilitam, sed solummodo “quoties Generali bene visum fuerit” (Const.S.P., P. III, c. V, n. I; cf. ibid., c. II, n. VI). 211 Cf. supra, §§ 19-20. 31. 212 Haec regula valet in casu gravis boni publici spiritualis (cf. Tanquerey, Theologia Moralis, t. II, Parisiis 1927, p. 549, n. 786). Hic tale “bonum” salvandum est “bonum pacis” Provinciae Scholarum Piarum in Polonia (cf. infra, §§ 48-49). 213 Cf. supra, §§ 5.7; Positio: Doc. V, 3, c, d. 8 nov., mane; d. 9 nov. P.M.; d. 11 nov., P.M., 1-mo.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==