Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1199 apologia pro egressu e scholis piis 42. – Illud etiam non poteram et probare et perferre, quod pro certis culpis non essent certi Canones praescripti206, et arbitrio Superiorum castigatio permittebatur, qui indulgebant iis, quibus favebant, alios pro minimis graviter odium privatum promovendo plectentes. Darem exempla, sed norunt ea, qui sua norunt. 43. – Deinde intollerabilis planea videbatur tyrannis quod Superiores essent bperpetuo iidemb semper. Nam licet locum, non tamenc statum mutabant. Hinc obedientiae obliti, imperio innutriti, non raro ut solent homines fatiscebant207. a “prope” (C) b-b “perpetui iisdem” (C) c “tam” (C) 44. – Tandem Visitatio intra annos omnes, quam nomen Piarum Scholarum, et Ordo stat in Polonia nunquam instituita208. Quamvis enim Superiores Locales a Provincialibus visitarentur, numquam tamen advertere potui, ut eorum defectus corrigerentur. Quin probabatur, aut saltem dissimulabatur in subditos saevitia. Visitatio illa fuit aut civilis, aut amica, sed non Canonica; ad evergenduma[s] pauperculum aerarium, non ad observationem, aut restaurandam aut stabiliendam209. a “everrigendum” (A, C). NB: non possum hanc lectionem agnoscere secundum verba hodie in vocabulariis latinis exstantia; sed etiam “evergendum” videtur esse lectio potius peculiaris, pro qua velim substituere “everrendum” 206 Reipsa, demum in Capitulo Generali anno 1671 decisum est praescrivere ad experimentum “Canones poenitentiales” (cf. Monumenta Historica Sch.P., I, p. 25), qui anno 1686 vim legis obtinuerunt (cf. Const.S.P., pp. 166-168). 207 Notandum est tamen, quod ista “perpetuitas” Superiorum non erat nec contra legem communem (cf. Bouix D., Tracatus. de Iure Regularium, Paris 1857, p. 424s), nec contra legem Scholarum Piarum (cf. Const.S.P., P. II, c. IX, n. IV). 208 Agitur hic de formali visitatione canonica, quam Superior Provincialis debuit singulis annis perficere (cf. Const.S.P., P. III, c. IV, nn. VI-VII). 209 Adest difficultas in conatu verificandi hanc assertionem, quia ex annis 1642-1670, de quibus P. Papczyński hic loquitur, extant hodie decreta Visitationis Provincialis unius solius Domus (nempe Podoliniensis), et solummodo ex annis 1657, 1664, 1665, 1667 et 1669. In genere data sunt perpauca decreta “ad observationem aut restaurandam aut stabiliendam” et Visitator videtur parum curare “ut eorum [i.e. Superiorum localium] defectus corrigerentur”. Videtur quod ex dictis quinque Visitationibus sola Visitatio anno 1657 facta uti vere canonica agnosci potest.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==