Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1198 scripta historica adeo, ut meritissimi viri, solis persecutionibus honorarentur ideo, quod moribus suis merito gravioribus, aliorum levitati, dicere liceat, etiam insolentiae, non arrideantb. b “arriderent” (C) 40. – Superiorum electiones Provinciis per Alexandri Septimi Breve primum concessaea203, nescio quibus modis ad solum Generalem redierintb204; quasi vero Generalis Romae degens posset nosse, quis aptus in Polonia sit ad Provincialatum, aut Rectoratum. Ego enim non illum aptum esse iudico, qui et foris convivia amat et domi, sed qui praeclaris dotibus virtutis, et doctrinae, laboribusque solidis mihi commendatus est, qui ciugum imponendum aliis ipse fert, avide et constanter, quic prius fecit, quod sit imperaturus, verbo qui rotis quatuor, zeli, mansuetudinis, prudentiae, doctrinae (prout innuebat alicubid divus [F]ranciscus Salesius) vehi solet. a “concessa” (A,C) b ita secundum correctionem in “A” et “B”, dum in “C” retinetur lectio erronea: “rediit”. c -c om. in “C”, evidenter ob inadvertentiam d “alicui” (C) 41. – Revereor ego Superiores Scholarum [P]iarum, sed non omnes, illos revereor, qui merentur esse tales; non [il]los, qui sunt intrusi et per calcatase leges naturae, Ecclesiae, subditorumque terga, adf fastigia Praelaturarum conscenderunt205. e ita secundum “C”, dum in “A” et “B” invenitur lectio: “calcular”, quae excluditur, quia tale verbum in vocabulariis linguae latinae non existit f om. “ad” (C ) 203 Cf. Breve Dudum felicis recordationis, ubi inter alia legitur: “facultatem eligendi Praepositos Provinciales in qualibet Provincia supradictae Congregationis, et Rectores illius Domorum Clericis ipsius Congregationis impertimur [...]” (BullRom 16 [1869] f. 120). P. Papczyński interpretabatur hunc textum in hoc sensu quod facultas data est Piaristis ut possent eligere Superiores Provinciales et Locales in respectivis Provinciis, quia verba “in qualibet Provincia” referebat ad verbum “eligendi” et non ad verba “Praepositos Provinciales” in sensu: “eligendi Praepositos Provinciales cuiuslibet Provinciae”. Cf. “Positio”, pp. 91-93: Doc. V, intr. A, 2, Ad secundum. 204 Cf. ibid., p. 93. Dubium solvitur in breve Alexandri VII ( 28 Aprilis 1660). 205 Forsitan hoc dicendo P. Papczyński prae oculis Patrem Provincialem Venceslaum Opatowski habuit; Cf. Positio: Doc. IX/5, § 2; 6, § 3; 9, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==