Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1204 scripta historica enim unquam hoc est consecutus velc consequetur) multis tamen profuturum. a “solitudine” (A, C) b “et” (A) c “et” (C) d-d om. “quot.... superare” (B), quam omissionem (ob inadvertentiam factam) e “A” et “C” supplere potui 52. – Praemisi omnibus Prodromum Reginae artium ex eius corpore maiore desumptum229, quem cum expedirem in lucem publicam, o a*quot impedimenta habui, quot difficultates superare*a, quot scommata debui concoquere! Taceo fulmina in eum statim ac prodiit vibrata eo forsitan domesticis concitatoribus230. Prodromum ipsa Regina sequi merito debebat231. Atb concessanec mihi horula temporis illius elucubrandae? datusque aliquis amanuensis promissus? Ned favor, aut auxilium typi. Imo nee unquam compareret in lucem omnibus modis ab iis procuratum, qui ut noctuae, aut vespertiliones timendo lucem aliis invident. Oratorem Crucifixum232 communi daturus usui, ter facultatem petii a Patre Generali, nec responsum accepi233; cur ita? Inclarescet (di229 Cf. Positio, pp. 576-577: Doc. XV, Art. II, A, a, I, 1; pp. 591-592: ibid., Art. III, 1. 230 Nescimus cur aliqui ad hoc opus – quo P. Papczyński “artem tam bene dicendi, quam bene vivendi” docuit – tam fortem oppositionem instituerunt. Forsitan causa ob quam “fulmina” in PRAr vibrata sunt, erat oratio ab eo contra liberum veto scripta, quamvis sub forma mitigata orationis sic dictae “in utramque partem” (cf. PRAr, ed. II, Varsaviae 1664, pp. 29-33. 34-38). Videtur tamen quod in tertia editione PRAr P. Papczyński contra liberum veto iam aperte invexit, quo pacto adhuc magis dicta “fulmina” excitavit. Cf. Positio, pp. 305-306: Doc. IX, A.D. 1668, § 4; p. 580, no. 14. 231 I.e. P. Papczyński sperabat quod post Prodromum Reginae artis etiam “Regina artis” typis ederetur; quam spem ipse verbum Prodromus exprimebat, in quantum significat personam vel rem quae praecedit aliam. Cf. PRAr, ed. I, Candido Lectori; ed. IV, Amice Lector. 232 Opus asceticus sic intitulatus anno 1670 typis datum est; v. Papczyński S., Orator Crucifixus (OC), ed. Fontes Historiae Marianorum, 6. 233 Piaristis opus erat talis facultatis petendae secundum praescriptum: “Nemo quidquam typis audeat mandare sine approbatione Examinatorum et consensu Generalis” (Regulae Communes, n. 39: Const.S.P., p. 86). Hodie non amplius extant illae suae petitiones. Opus typis mandatum est anno 1670, quando P. Papczyński, tunc iurisdictioni Ordinarii loci subiectus, iam ad hoc faciendum consensum P. Generalis petere non debuit. Cf. Positio, pp. 588-589: Doc. XV, Art. III, intr., d.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==