Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1195 apologia pro egressu e scholis piis b “deficere” (C) c add. “incaeperunt” (C) d “ea” (A); “eas” (C) e add. “primo” (C) f “in” (C) Scholarum namque Piarum paupertas aeque stricta est, atque Capucinoruma, excepto eo, quod pro anno victualia comparari possint190. At certe nulla bona stabilia admittere licet Scholis Piis, neque titulo haereditario, neque titulo donationis191, immo nec Census annuos admittere poterant192. Si non Alexander Septimus id permisisset, supellexb quoque ecclesiastica, summae paupertati consona, nihil sericeic, nihil aurei, vel argentei, excepta cuppa calivi legis earum membra obligabantur (quam proinde P. Papczyński in novitiatu annis 1654-1656 didicit). Hoc anno 1656 enim praxis paupertatis religiosae vi brevis Dudum felicis recordationis fuit ita attenuata, quod paupertas Piarum Scholarum non amplius summa appellari potuit (cf. Const.S.P., P. I, c. III, n. IV, no. 35). 190 Difficile est hanc assertionemverificare. Nullumdubiumest quod “la somma povertà era la forma che il Calasanzio voleva dare alla sua Congregazione, era la caratteristica che le voleva imprimere” (Giordano Fr., Il Calasanzio e l’origine della scuola popolare, Genova 1960, p. 100). Paulus V huic desiderio omnino satisfecit concedendo Scholis Piis paupertatem aeque strictam ac eam Capucinorum (cf. Breve Ad ea per quae: BullRom, Taur. 1867, pp. 383b-384a). Attamen in Constitutionibus pro Scholis Piis in 1622 a Gregorio XV approbatis ille sublimis et austerus tenor summae paupertatis invenitur iam aliquantum attenuatus, nam ibi declaratur quod nulla bona stabilia admittantur “praeter ecclesiam, domum ad exercendas Scholas Pias et ad habitandum, hortumque contiguum” (Const.S.P., P. II, c. V, n. IV). Iam tum ergo religiosi Scholarum Piarum non possunt gloriari de paupertate aequali paupertati Capucinorum, et id non solum quia – uti ipse P. Stanislaus annotat – Constitutiones eis permittunt res ad vitam sustentandam necessarias ad annum providere “ne quotidiano labore exercitationes literariae impediantur” (ibid.), sed etiam, et praecipue, quia alcuna bona stabilia (supra enumerata) possidere possunt. 191 Assertio haec non concordat cum supra expositis (no. 125). Evidenter P. Papczyński ita intellexit illum textum in brevi Dudum felicis record. Alexandri VII ex anno 1656, ubi legitur quod prohibetur Piaristis possidere “agros, vineas, domos et alia huiusmodi [bona] stabilia”, et quod bona tunc ab eis possessa vendere infra annum debuerunt (cf. Santha G., P. I. Garzia: Eph. Cal. XXX, 147; AGSP, Reg. Gen. 8, Adi 2 Genn. 1657). P. Papczyński evidenter in hac re fefellit, quia dicta prohibitio per speciem se extendit ad omnia bona stabilia, et expressis verbis nullam exceptionem facit spectantem ecclesias, scholas et domos a Piaristis in usu habitos. Attamen omnino necesse est tales exceptiones praesumere, quia includere haec bona in obligatione vendendi ea infra annum res omnino absurda esset. 192 Cf. Const.S.P., P. II, c. V, n. IV. Attamen ab an. 1656 hoc licitum erat vi Brevis Dudum felicis record. Alexandri VII (cf. BullRom [1869] 121b).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==