1196 scripta historica cis pati deberet193. Nam autem quid fiat? Iudicent ii, qui pia curiositate novissima cum Piis Scholis Piarum conferunt194. a “Capuccinorum” (C) b “suppellex” (C) c “serici” (C) 36. – Ad castitatem conservandam ordinatae sunt a B. Fundatore in Constitutionibus certaea abstinentiae195, quae iam variant, et lente dispensantur196. Ad obedientiam pertinet ut aeque Superiores pareant legibus, atque subditi esse illis et Superioribus. Ego certe animadverti aliud fieri, cum et vox illa audiebatur a quibusdam, eas tu ad Tartara, modo obediasb197. Et ego nulla magis causa immensas agitationes subiverim, quam quod Superioribus non 193 Cf. Const.S.P., P. I, c. VIII, nn. II. III; ibid., no. 58; – Acta Cap. Gen. 1659: Monumenta Histor. Sch.P., P. I, Romae 1936, p. 16 – AGSP, Reg. Prov. 51, n. 62, 5 Oct., 5. 194 P. Papczyński hic praesumit quod hi “iudices” tali comparatione ad conclusionem pervenient quod illo tempore in praxi paupertatis religiosae apud Piaristas adfuit “veteris observantiae relaxatio”. Attamen quid vult is dicere per hanc expressionem? – Videri posset quod is ita vocat attenuationes in praxi paupertatis quae ab anno 1656 legitime introductae sunt in Institutum Scholarum Piarum; et reipsa aliquo modo eae apportaverunt “veteris observantiae relaxationem”. Sed clarum est quod impossibile erat alicui obicere istum tenorem mitigatum paupertatis (hinc P. Papczyński dicit: “ego vero minime generali observationi Piarum Scholarum [i.e. observationi a Breve Pontificio anno 1656 stabilitae] detrahere volens”), et eo minus erat possibile ad talem “relaxationem” provocare uti iustam causam egressionis ex Instituto, quia haec pro nemine constituebat “perniciem” vel “periculum salutis” (§ 34). Hinc videtur quod P. Papczyński, ope exemplis hic apportatis, volebat solummodo indicare aliquam tendentiam in suo Instituto ad relaxationem paupertatis, quamquam hoc fiebat in modo legitimo (cf. Santha G., P. Camillus Scassellati, in: Eph. Cal. XXX, pp. 170. 202-203). Evidenter ex hac paupertate legitime attenuata et lege Instituti definita ulteriores attenuationes procedebant, hac vice illegitimae, ob quas is increpabat “quosdam propensos ad laxiora” (§ 34). Et videtur quod specialiter in materia bonorum stabilium illo tempore abusus existebant sat communes, eo sensu nempe quod Piaristae non solum ecclesiam, scholam et domum pro propria abitatione possidebant. Quod patet ex Actis Capituli Provincialis an. 1667 celebrati, prout in Positione monstratur. Ibi etiam dantur probationes de existente in Scholis Piis problemate connexo cum illegitima admissione bonorum stabilium ab anno 1665 usque ad annum 1686 (cf. Positio, p. 269, no. 7). Mirum proinde est quod Kraus asserit quod talis admissio non fuit usque ad annum 1671 “in provincia nostra a nemine nostrum [...] cogitata vel attentata” (v. Positio, p. 329: Kr., A.D. 1671, § 7). 195 Cf. Const.S.P., P. II, c. IV, nn. I-VI. Ibi praescripta sunt etiam ieiunia evidenter sub verbo “abstinentiae” inclusa. 196 Cf. ibid., no. 83. 87-90. 197 Evidenter ita respondebatur a quibusdam Superioribus cum aliquis eorum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==