Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1194 scripta historica per verbum “huius” nimis distans est a verbis “Breve Apostolicum” ut ad ea referri possit Expositis ergo licet non omnibus odiis, et persecutionibus meis leviter inductis, quas etiam ipsa Christi Domini doctrina quandoque iubet vitare186, et quarum ego violentiarum per biennium deprecabar apud Generalem187, ad alia veniamus. Causa Secunda: Veteris Observantiae Relaxatio 34. –Vetant quoqueTheologi subsistentiam inReligione relaxari caepta, si adsit periculum salutis, permittuntque egressum188. Ego vero minime generali observationi Piarum Scholarum detrahere volens, ea tantum, quae mihi, quaeve aliis perniciem afferebanta, modeste, et leviter attingo, non Religionem incusans, at quos- dam propensos ad laxiora sive Superiores, sive inferiores. a “afferebat”(C) 35. – Ac primo in materia summae paupertatis quantum distareb Scholae Piae c, norunt ii, qui eamd hanc in Provinciam venientes e contemplati sunt, et qui meam legent Apologiam pro summa paupertate, dum adhuc cumf eis manerem conscriptam189. 186 Cf. Mt 10, 23 ? 187 “Per biennium” intelligendum est evidenter: ab aestate anni 1668 ad aestatem anni 1670; cf. Positio, pp. 104-117 (Doc. V, intr. E-F). pp. 144-188 (Doc. VI, A-D). Litterae dictae “deprecationis” non amplius exstant. 188 In casibus dispensationis a votis in genere et a voto religionis, uti etiam licentiae transeundi ad alium Institutum, specialiter ad unum minus rigorosum, observantiae relaxatio consideratur a moralistis illius temporis uti causa sufficiens ad obtinendam dispensationem vel licentiam a votis religiosis. Proinde facile intelligi potest quomodo P. Papczyński potuit applicare per analogiam solutionem per casum proprium, utpote fundatum super eadem concretam et specificam circumstantiam. De modo quo moralistae Suarez, Laymann et Caramuel in suis operibus hanc quaestionem tractaverunt cf. Positio, p. 267, no. 1. 189 Hoc opusculum non amplius exstat, et nescimus quid in eo P. Papczyński scripsit. Licet tamen credere quod in hac Apologia is argumenta proposuit pro reditu ad praxim summae paupertatis, ad quam ante annum 1656 in Scholis Piis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==