Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1185 apologia pro egressu e scholis piis 16. – Iturus tamen eram pacis amore, et manda[ti] reverentia licet illegitimi Superioris137, nisi me cara pectora Sacerdo[tum] Polonorum Domus Varsaviensis, una exire parantium vi prope reti[nui]ssent. Mansi igitur Varsaviae prostrata oppugnatione mei, etia[m in] lectum. 17. – Quum enim Venceslaus videret me suis impetibus defe[ndi138], furore amentiaque correptus (nisi amor mei erga eum aliud suadeat[)] subitaneo morbo prostratus est, cuius me causama esse dictitabat, ego vero illius ambitionem quam detestatus illum morbum ei praedixeram, ut testari potest aliquis in cuius praesentia dixi, quae facta sunt, Sacerdotum Polonorum. a “causa” (C) 18. – Dissipavit postea faventes mihi Sacerdotes, disposuitque per domos varias139, ut me solum relictum facilius, vel per se, vel per alium oppugnaret. Sed minora ista; illud gravissimum, quod cum pepigisset fae- dusb mecum ea conditione, ut eum acceptarem pro Provinciali, tametsi nossem illum illegitimum, non moturus me Varsaviac , et redditurusd illegitimitatise suaef rationem140, postea tamen etiam infirmum cum lecto voluit efferri domo, et clausum in curru evehi, ut lateret eius nequitia in me numerog141. b om. (C) c “Varsaviae” (C) d “rediturus” (A; B) e “illegimitatis” (A; B) f “suam” (C) g “numerum” (C) E). Secundum Kraus P. Papczyński iussus est abire “ex provincia intra tot dies, intra quot venit Cracovia”; cf. Kr., p. 290 Positio, p. 305, no. 128). 137 P. Papczyński P. Venceslaum Opatowski “illegitimum Provincialem” considerabat, quia decretorum pontificiorum transgressione in casu Fra Augustini a S. Adalberti “crimen” commisit “propter quod non potest esse Provincialis” (Kr., p. 290); cf. Positio, pp. 104-105 (Doc. V, intr. E). 138 Talis defensio facta est a quasi omnibus membris Domus Varsaviensis; cf. Kr., p. 290, Positio, p. 305). Cf. supra, § 16. 139 De hac dispersione “factionis Stanislavianae” scribit Kraus; cf. Kr., p. 293, Positio, p. 310: Doc. IX, 7, § 5). 140 Quia P. Provincialis concordiam cum P. Stanislao inivit non consulto prius Nuntio Apostolico, qui Patri Stanislao diem 17 Iunii praescripserat, quo abiret ex Provincia, Nuntii offensionem incurrit; cf. Kr., p. 292 (Positio, pp. 308-309). 141 Nescimus cur Opatowski sic contra dictum foedus egit et cur eius conatus removendi P. Stanislaus e Domo Varsaviensi, uti videtur, fefellit.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==