Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1186 scripta historica 19. – TandemCracoviam specie libri recudendi amotum142, cum iam esset Congregatio in Religionem conversa143, et ego me iurisdictioni Illustrissimi et Reverendissimi loci Ordinarii propterea submisissem144, quod non videremme posse in Religione subsistere quietum, descendit ille Podolinio Cracoviam, et crudelissime, ope duorum Ruthenorum secum adductorum raptatum, licet ire vellem pedestera, currui tecto desuper inclusit, inclusumque et seminu dum intensissima hieme, per viginti circiter leucas145 [vexit] b et in via demisso et impacto cervici meaec temone [traharum]d prope occidit. Podolinii quoque aegrum detinuit in cubiculo clauso, petenti Sacramentum extremae unctionis dari vetuit; et neminem accedere iussit, fere iam ad moribundum. Literas quoque me non permisit scribere Generali et Protectori146, tantaque violentia oppressit, quantame vix advertere est inter Tyrannos147. a “pedestre” (C) b om. (A; B), sed desumitur ex “C”, quia contextus tale verbum exigit c om. (C) d om. (A; B), et “harum” (C) probabiliter in originali erat “traharum” (uti in Kr., p. 314: Positio, p. 320) e “quanta” (C) 142 P. Papczyński Varsavia Cracoviam versus medietatem Septembris 1669 profectus est. Verum est quod is ipse tale iter Cracovianum tunc facere probabiliter voluit, et hoc ob duplicem rationem: quia coronationi neo-electi regis Michaelis (Cracoviae die 29 Septembris 1669) adesse voluit et ut posset curare quartam editionem sui operis Prodromus Reginae Artium. Attamen videtur quod Superiores (Provincialis Opatowski et Rector Haligowski) hanc occasionem nacti sunt ad eum e Domo Varsaviensi amovendum. Itaque solummodo post suum adventum Cracoviam certior factus est a P. Provinciali quod non licet ei Varsaviam reverti. Ad Domum Ressoviensem destinatus, permissum obtinuit in Residentia Casimiriensi ad Cracoviam ad tempus degere ad dictam editionem sui libri procurandam. Cf. Kr., p. 300 : Positio, p. 312 (Doc. IX, 8, § 3). Cf. Positio, p. 147 (Doc. VI, A, intr., 2). 143 Clemens IX ope brevis Ex iniuncto Nobis die 23 Octobris 1669 dati Institutum Scholarum Piarum ad statum regularem Ordinis (Religionis) restituit, in quo praescripta fuit professio votorum solemnium. Cf. BullRom 17 (1882), 827a-830b. 144 P. Papczyński se iurisdictioni Ordinarii Cracoviensis submisit versus finem Decembris 1669; cf. Positio, pp. 151-153 (Doc. VI, B, intr. 1). 145 Id est circa 106 km. 146 Agitur hic de Card. M. Ginetti, Protectore Ordinis Scholarum Piarum. 147 Vide discussionem horum eventuum in: Positio, pp. 154-156 (Doc. VI, B, intr. 2).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==