Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1184 scripta historica 14. – Quod um aegre ferta Pater Venceslaus, iamme literis acerbis perstringere128, iam Patri Generali non bene commendare129, iam Regi Casimiro130, Nuntio Apostolico131 graviter accusare, et contra me nescio quem nexum instituere132. a “feret” (C) 15. – Ac imprimis reducem aex Romano itinerea in Provinciam133 ex eadem conabatur me omnino extrudere, quum mihi necdum monstratis patentibus sui Provincialatus, imperaret Varsaviae quiescenti ab itinere Romano, ut intra viginti quatuor horas ex ea Domo, intra totidem dies e Provincia in Germaniam repedarem. Bone Iesu [!] Germani, Moravique bonis Provinciaeb non paucis laboribus meis ornataec ingurgitabantur134; et ego filius eiusdem, sanguineis prope sudoribus ob eius charitatem continuo madens135, in exilium emandabar136. a-a om. (C) b “Provinciam” (C) c “ornatam” (C)136 128 Hae litterae non amplius exstant. Ad officium Provincialis P. Venceslaus Opatowski anno 1665 electus, se Podolinium Varsavia contulit, dum P. Papczyński Varsaviae mansit. 129 Scimus solummodo de litteris a p. Venceslao Opatowski anno 1667 ad P. Generalem missis, in quibus post visitationem Domus Varsaviensis P. Stanislaum “non bene commendavit”, quia in eis “tragica quoque cum patre Stanislao et adhaerentibus suis transactio fuit descripta” (Kr., p. 281: Positio, p. 299). Agitur de litteris non amplius exstantibus. 130 Ioannes Casimirus, Rex Poloniae (1648-1668). 131 Galeazzo Marescotti, Nuntius Apostolicus in Polonia (1668-1670). 132 Evidenter P. Venceslaus tales accusationes fecit in responsione ad interpellationes Regis et Nuntii, ad quos P. Papczyński cum sociis pro adiutorio contra Superiores recucurrit; cf. Positio, pp. 105. 118. 142. 306. 133 Agitur de “Romano itinere” a P. Papczyński annis 1667-1668 facto; cf. supra, §§ 3-6; Positio, pp. 102-103 (Doc. V, intr. D). Is in Provinciam Poloniae mense Maii 1668 rediit; cf. ibid., p. 104 (intr. E). 134 Evidenter in hoc sensu quod “Germanicae nationis patres” Provinciae Poloniae Scholarum Piarum qui illo tempore hanc Provinciam gubernabant aliqua privilegia et lucra personalia ex hoc trahebant. Cf. Positio, pp. 23-24 (Doc. II, intr. A, b, 3). 135 P. Papczyński mentionem hic facit de multiplicibus muneribus et officiis quibus in sua Provincia annis 1658-1670 functus est: in campo scholastico (Magister Rhetoricae; “Nostrorum Magister”), pastorali (Concionator; Confessarius; Promotor Confraternitatis B.VM. Gratiarum), gubernativo (Rector ad tempus; Praefectus Scholarum) et pro Causa Beatificationis Servi Dei Iosephi Calasantii, Fundatoris Scholarum Piarum. Cf. Positio, pp. 57-85 (Doc. IV). 136 Cf. Kr., p. 290, in: Positio, p. 305 (Doc. IX, 7, §4); Positio, p. 105 (Doc. V, intr.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==