1183 apologia pro egressu e scholis piis rum123, imperandi nimirum liberam rationem et iustis rationibus absonamg , tum ambitionem honoris, liberius non vituperassem pro conscientia, velh animi libertate. b “At” (C) c “proprius” (A; B), erronee d “Pater” (A; B; C), sed erronee, secundum contextum praecedentem e “quo ad” (A; B; C), tamen in A et B correctum est in “quod” f “nimiae” (C) g “obsonam” (A; B; C), lectio agnita uti erronea, quia in vocabulariis latinis talem verbum invenire non potui h “et” (C) 13. – Eram enim primus ex Polonis professus124, eram in prima Domo Varsaviensi non infimus Sacerdos125, Concionator126, sed maxime studiosus emendationis meae et alienae. Cum quibus enim aliquando levitates videbar sectari127, eos una mecum retrahere ad orbitam Sanctae observantiae satagebam. 123 In tali modo generali etiam infra P. Superiores accusat uti Pontificias leges conculcantes (cf. infra, § 36) vel res contra Pontificia Decreta fieri tolerantes (cf. infra, § 47), sed nescimus quales leges uti a P. Venceslao contemptas hic P. Papczyński prae oculis habuit. Forsitan agitur hic de sua acceptatione officii provincialatus anno 1665, quia talem electionem Romae a Definitorio Generali, et non in Provincia, credebatur a P. Papczyński “contra pontificum statuta” factam esse (Kr. , p. 264; cf. infra, § 40); sed P. Venceslaus a P. Stanislao accusatus est etiam de transgressione decretorum pontificiorum quia Fra Augustinum a S. Adalberto ad Sanctum Officium non denunciavit (cf. Positio, p. 105). 124 Talis assertio est vera si considerantur Poloni professi votorum simplicium, quae emitti inceperunt post Breve die 24 Ianuarii 1656 datum, nam P. Stanislaus talia vota die 22 Iulii 1656 emisit (cf. SH, 2). Votorum solemnium autem primus ex Polonis professus fuerat P. Casimirus Bogatko (†1650), et insuper in professione P. Stanislaum etiam praecesserunt alii tres Piaristae Poloni, sed in hoc casu erat professio aggregatorum, e quibus post annum 1663 solummodo unus (P. Franciscus Haligowski) vixit; in quantum autem eius professio debuit esse anno 1657 reiterata, iuste P. Papczyński praecedentiam professionis inter Piaristas Polonos vivos reclamare potuit. 125 In elencho Familiae Domus Varsaviensis, quae die 7 Decembris 1666 14 membra habuit, P. Papczyński in tertio loco ponitur, immediate post Rectorem et Vicerectorem. Cf. Positio, p. 259, no. 32. 126 P. Papczyński officio Concionatoris Varsaviae annis 1663-1667 et 16681669? functus est; cf. Positio, pp. 63-65 (Doc. IV, intr. B, 1, b). 127 Inter possibiles rationes cur post ordinationem ad subdiaconatum (an. 1656) Papczyński debuit expectare circa quattuor et medium annos ordinationem ad sacerdotium (an. 1661), proponitur in Positione etiam crisis spiritualis de qua is hicmentionem facit: forsitan ob eamSuperiores cumquadamcautela admissionem eius ad sacerdotium ditulerunt. Pro tali coniectura tamen non habemus ullam confirmationem documentariam. Cf. Positio, p. 50 (Doc. III, 2, intr.).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==