Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1182 scripta historica admissum iri, nisi per Spiritum Sanctum electus essem, adhibitis suffragiis secretis, emiserim117; alia silentio involvo. 11. – Atque ex hoc odio promanabat, ut ego, licet saepius id necessitate urgente postulaverim, non potuerim apud eum impetrare Visitatorem, qui inspiceret, et defectus quosdam Provinciamque stabiliret melius, et confirmaret118. Quare debui in animum meum inducere petendia dimissionem119. a forsitan rectius: “petere” 12. – Adb Patris Generalis odium accessit immanius, quia propiusc Patrisd Provincialis. Erat is Venceslaus a SS.mo Sacramento, auctor vocationis meae120 et simul dimissionis121. Favebat ille mihi fateor summopere, quoade eius quasdam actiones, praesertim studium immodicum chimiaef122, contemptum legum Pontificia117 Cf. SH, 2: “Professio votorum simplicium”. 118 Cf. supra, § 6; infra, § 45. Probabiliter P. Stanislaus Visitatorem pro Provincia Polona Scholarum Piarum ope litterarum impetrabat, sed hae litterae non amplius exstant. Exstat solummodo postscriptum ad suas litteras e die 16 Ianuarii 1666 ad Procuratorem Scholarum Piarum Romae directas, in quo legitur: “Rogo, me ut facere certiorem velit, an P. Generalis Provincias visitet? et utrum venturus ad nos?” (Positio, p. 82: Doc. IV, 5). Verum est quod P. Cosmus Chiara uti Generalis obligationem sui officii quoad visitationes Provinciarum extra Italiam non adimplevit; cf. Positio, p. 82, no. 2. 119 Cf. infra, § 48. 120 Est haec unica informatio circa originem vocationis P. Stanislai ad Scholas Pias. Attamen non habemus ullam explanationem horum verborum. Venceslaus Opatowski, ab anno 1643 professus votorum solemnium in Scholis Piis, ab anno 1648 uti clericus Ordinum Minorum incepit docere Poesiam (Humaniora) in Collegio huius Instituti Podolinii et ibi Papczyński ei habuit possibilitatem saepe obviam venire uti studens Syntaxae in eodem Collegio anno 1649-50, nihil tamen notum est nobis de eorum mutua et magis personali cognitione. Forsitan Opatowski eum etiam ad Scholas Pias attraxit “ea, qua pollebat capiendi animos hominum arte” (v. SH, 3: PRAb, [II], §4). Forsitan etiam “auctor vocationis” factus est ob factum, quod arte eloquentiae excelluit, arte quae tam cara pro Papczyński erat. Cf. Positio, pp. 24-25 (Doc. II, intr. B, a). 121 Cf. Positio, pp. 95-99. 104-106 (Doc. V, intr. A, 3. B, 1. E); pp. 151-162 (Doc. VI, B, intr.); pp. 171-173 (Doc. VI, C, 1); Kr., p. 322: “causam omnium, quae fecit, patres Venceslaum provincialem et Franciscum assistentem esse queritur” Positio, p. 326). 122 Quod ita ab historico contemporaneo confirmatur: “... et pecuniam post patris provincialis decessum remansisse, quae omnia pater Venceslaus, nemine adhibito teste, conservarit in usum haud dubie proprium conversurus: exerceri ab eodem patre chimicen non sine magno domus sumptu, multa minus utilitate, in eam artem impendi, cum ingenti communis rei dispendio” (Kr., p. 222).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==