Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1181 apologia pro egressu e scholis piis 8. – Adde Epistolam valde calumniosam, quab Illustrissimo et Reverendissimo Domino Episcopo Plocensi respondens, nescio, qualem me ibi concitatorem turbarum, inita cum quatuor tantum iuvenculis societate, circa Superiorum in Provincia electionem vocavit, amans scilicet famae filialis Parens114. b “quae” (B; A), videtur tamen quod est simplex error (lapsus calami) in “C” correctus 9. – Adde et aliam Epistolam Excellentissimo et Reverendissimo Episcopo Cracoviensi missam, in qua me gravissimis calumniis insectatus est115. 10. – Adde illusionem infamem, cum mihi binas literas cum titulo Provincialis misit, ut mihi (Deum testor me illa non laborasse) quandam ambitionem exprobraret116, cum ego publicum iuramentum, propter votum consuetum, nullam a me Praelaturam primo casu P. Generalis potuit scribere de litteris in quibus P. Stanislaus ei forsitan monebat de promissa facultate abeundi e Germania in Poloniam. Sed est etiam possibile quod ita P. Generalis ad Provincialem Poloniae scripsit, nam scitur quod sine responsione manserunt tum litterae in quibus P. Stanislaus contra persecutiones et violentias e parte Superiorum subitas apud Generalem deprecabatur (cf. infra, § 33), tum litterae in quibus a P. Generali facultatem typis dandi Oratorem Crucifixum petebat (cf. infra, § 52). 114 Non amplius exstant nec litterae ab Episcopo Plocensi, probabiliter Ioanne Gembicki (1655-1673), ad P. Cosmum Chiara missae, nec epistola qua is ad eas respondit. Ep. Gembicki probabiliter intercedebat (forse mense Aprilis 1668) apud P. Generalem pro facultate danda P. Stanislao abeundi e Germania in Poloniam. Praesumitur quod responsio erat negativa. P. Stanislaus iam in PRAb explanavit cur eum vocabant “concitatorem turbarum [...] circa Superiorum in Provincia electionem” (cf. SH, 3, [II]), ubi etiam enumerat eos, qui cum eo in hac contentione associati erant. Revera P. Generalis non debuit eos “iuvenculos” vocare, quia illo tempore unus eorum 25 annos habuit et alii circa 30 annos habuerunt. 115 Agitur hic probabiliter de non amplius exstante epistola, qua P. Generalis Cosmus Chiara respondit ad litteras non amplius exstantes, quibus Ep. Andreas Trzebicki, Ordinarius Cracoviensis, vel Ep. Nicolaus Oborski, Suffraganeus Cracoviensis, apud eum contra incarcerationem P. Stanislai initio anni 1670 reclamavit. Cf. Positio, pp. 159-160 (Doc. VI, intr. B, 3). 116 Binae litterae, de quibus P. Stanislaus hic loquitur, non amplius exstant et P. Cosmus Chiara eas probabiliter annis 1668-1670 scripsit in Poloniamque transmisit. Videtur quod de uno casu harum litterarum P. Kraus in sua Historia loquitur, ubi mentionem facit de litteris a P. Generali probabiliter in prima parte anni 1669 missis cum inscriptione: “Patri Stanislao a Sanctissimo Sacramento provinciali Poloniae” (Kr., p. 299 : Positio, pp. 310-311). Cf. Positio, pp. 108-110 (Doc. V, intr. F, 2).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==