Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1180 scripta historica undi in Provinciam, idque praesente Adm. Reverendissimo Domino Ruszockia Canonico Cracoviensib107 , neutrum implevit. Nisi enime Deus ipse disposuisset, ut Pater Provincialis Germaniae Carolus a Sancta Maria108 mihi facultatem daret abeundi109, ego in Polonia nunquam comparuissem110, prout insultando aliqui dixere in absentia mea. Sed non est potentia, non est consilium contra Dominum. a “Rusrocki” (C) b “Czarowiensi” (B; A), sed erronee, nam est certum quod erat Canonicus Cracoviensis (cf. Kr., p. 313: Positio, p. 320; C) 7. – Quid vero a sibi vult, quod Provinciali Poloniae mandavit, ut me reducem incarceraret111, factumque fuisset, nisi Deus obstitisset112. Praeterea non leve illud quoque iaculum fuit, quod in me suis in literis ad Provincialem datis vibravit: nempe Patri Stanislao non respondeo, siquidem est Turbator, Machinator, Proditor Congregationis112. a add. “illud” (C)113 107 Videtur quod Ruszocki erat unus ex patronis quos P. Stanislaus nactus est tunc Romae; cf. Kr., p. 287: Positio, p. 302 (Doc. IX, 7, § 1). Cf. Positio, p. 103 (Doc. V, intr. D); p. 256, no. 14. 108 P. Carolus a S. Maria Pessau erat “Provincialis Germaniae” ab anno 1662 ad diem 20 Martii 1668. Debuit tamen manere in suo ufficio usque ad finem Aprilis 1668, quando probabiliter certior factus est de electione novi Provincialis, P. Pauli a S. Philippo Neri Eder. Cf. Positio, p. 256, no. 15. 109 Probabiliter fuit facultas data in verbis, et est possibile quod erat unum ex ultimis actibus officialibus P. Caroli Pessau uti Provincialis. 110 P. Stanislaus versus diem 15 Maii 1668 erat iam Cracoviae; cf. Positio, p. 256, no. 16. 111 P. Cosmus Chiara tale mandatum evidenter misit P. Venceslao Opatowski, qui die 20 Martii 1668 re-electus fuit Provincialis Provinciae Polonae Scholarum Piarum, probabiliter versus finemMartii 1668. Is P. Stanislaum incarcerare debuit in casu sui reditus in Poloniam e Germania, infligendo ei poenam quae praevidebatur pro fugitivis. Videtur ergo quod P. Generalis, contra suam promissionem, non intendebat mandare P. Stanislao facultatem “redeundi in Provinciam” (cf. supra, § 6) et non praevidebat, quod talis facultas ei erit data a P. Provinciali Germaniae. Cf. Positio, p. 256, no. 17. 112 Non perventum est ad incarcerationem P. Stanislai quia P. Provincialis volebat potius cogere – in vanum – reditum eius in Germaniam et quia accusatus de illegitimitate sui officii quoddam foedus cum P. Stanislao pepigit. Cf. infra, §§ 15-18; Positio, pp. 104-106 (Doc. V, intr. E). 113 Litterae, de quibus hic sermo est non amplius exstant et nescimus utrum datae fuerunt ad Provincialem Germaniae vel ad Provincialem Poloniae. In

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==