Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1179 apologia pro egressu e scholis piis s rei novitate, generose dixerim, me ad aliquod hospitium diversurum, nisi alia mei admissio fieret, utpote cum Generalis ipsius mandato venientis. 5. – Relata haec puto fuisse eidem; proinde benevole susceptus, summaque tandem charitate aliquot septimanis habitus101, dum causas evocationis meae ex Provincia inquiro, audio me pro turbatore Provinciae a Superioribus aeidem delatuma102. Petii Tribunal, etiam Sacram Inquisitionem adire volens, ni daretur datum; dixi causam, absolutus, in Provinciam remeare sum iussus103. Beatum me futurum, nisi fasciculus ex Polonia advolasset, qui omnia et me perturbavit, Generalem mihi aversum fecit104, Germaniam loco Poloniae obstrusit105, et b nescio quae iuramenta facienda coegit, ut latius in cRomano itinerec Deo volente patebit106. a-a “eiusdem delato” (C) b add. “ad” (C) c-c in Ms. nullo modo indicatur uti titulus scripti 6. – Cum autem promisisset se fuisse missurum in Poloniam Visitatorem, et me reperturum fuisse in Germania mandatum rede101 P. Stanislaus probabiliter Romam advenit versus finem Decembris 1667; cf. Positio, pp. 102-103 (Doc. V, intr. D). 102 Talis formalis accusatio facta est in Capitulo Provinciali; cf. infra, no. 39. 103 P. Giovanni C. Caputi, S.P., tunc Romae residens, de negotio P. Stanislai Romae tractato haec postea scripsit: “il quale venne in Roma, e seppe tanto ben dire le sue raggioni, che fu necessitato il Generale, et Assistenti rimandarlo in Polonia per non inquietare anco la Religione [...]”; cf. Positio, p. 137 (Doc. V, 4). 104 Fasciculus sunt Acta Capituli Provincialis Podolinii diebus 7-12 Novembris 1667 celebrati Romam mandata. In his Actibus sermo fuit i.a. “circa disturbia excitata in Domo Varsaviensi per Patrem Stanislaum a Iesu Maria, cuius rei informationem ad Patrem Generalem mittendam statuerunt PP. Capitulares”, et legitur: “Supplicandum P. Nostro Generali statuerunt PP. Capitulares, ut P. Stanislaus a Iesu Maria tamquam Congregationis nostrae in hac Provincia turbator serio per Admodum RR.PP. Generalem et Assistentes eius puniatur: [...]”. P. Stanislaus de effectu huius denuntiationis capitularis hic loquitur. Cf. Positio, p. 103 (Doc. V, intr. D); pp. 132-136 (Doc. V, 3). 105 P. Stanislaus Germaniam, ad Domum Nicolsburgensem Provinciae Germaniae, probabiliter versus finem Ianuarii 1668 profectus est. 106 Probabiliter P. Stanislaus coactus fuit facere iuramentum se subiciendi ordinibus Provincialis Germaniae tempore suae commorationis Nicolsburgi. Sed de hoc non possumus legere in Romano itinere, quia non habemus ullum indicium quod P. Stanislaus propositum hic expressum in effectum deduxit et revera opusculum sic intitulatum scripsit.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==