1178 scripta historica professus est, meque ex Polonia Romam, quamquam hoc ipso cmotivo, subc alia causa omnino venire iussit, et nisi venissem carceribus includi mandavit97, licet in suis literis me suaviter eo impelleret promissione honorum, quietis gratiae suae favorumque. Et quidem dad ipsumd magis me inflammavit, quod sibi constare non viderem eum (qui ut caput eorum debuerit fuisse constantissimus), aliter enim Superioribus de me, aliter mihi scribebat98. b “Cosmi” (A; C) c-c om. (C) d-d “idipsum” (C) 3. – Ivia ego Romam incommodissimo anni tempore99, exhaus- tisque multis aerumnis et periculis vitae, sola obediendi Maioribus armatus voluntate per telab, perc ignesd in Urbem illam Sanctam perrupi, subsistere coactus eram in porta, credoe Flaminia, diuque vexatus, ac detentus, sub primam noctis umbram, ad f Pantaleonis100, dato militi pretio sum deductus. a “Fui” (C) b improprie teli appellatione significatur, i.a., omne, quod nocendi causa habetur (FLL) c “et” (C) d translate ignis vocatur res vel persona, quae calamitatem ac perniciem affert (FLL) e “crede” (B; A), sed videtur lectio erronea f add. “S.” (C) 4. – Hic altera statio, nam repente edoctus de meo Generalis adventu, mandavit prope quadrantem me detine[ri] in ianua, consilium opinor prius cum suis Assistentibus facturus, [qua] ratione hominem nudum et miserum excipere deberet, donec ego [motu] diversam formationem religiosam; cf. Positio, pp. 23-24 (Doc. II, intr. A, b, 3); pp. 273-274, no. 7; p. 289 (Doc. IX, 4: Kr., pp. 241-242). 97 P. Stanislaus fuit vocatus Romam a p. Generali mensibus Iulio et Septembre 1667, binis literis ad Provincialem Opatowski missis. Cf. SH, 3: PRAb, § 1; etiam: Positio, pp. 99-100 (Doc. V, intr. B, 2). Verba “alia causa” evidenter intelligi debent eo sensu quod a P. Generali P. Stanislao delata fuit “provincia docendi nostros in Italia” (Kr., p. 287: Positio, p. 302), probabiliter in Studentato interprovinciali anno 1660 in Chieti fundato vel in Studio Generali Romae anno 1661 fundato (cf. Positio, p. 302, no. 116). 98 Litterae, de quibus hic sermo est, non amplius exstant, ac proinde hanc assertionem auctoris verificare non possumus. 99 P. Stanislaus iter suum Romanum Varsavia incepit in fine Octobris 1667. 100 Intelligitur: “ad ecclesiam S. Pantaleonis”, quae anno 1614 in usum perpetuum Scholis Piis concessa est; ad eam ab anno 1612 annexa erat Domus sodalium huius Instituti, quapropter vocata etiam Domus S. Pantaleonis. Cf. Guerri Severino G., San Giuseppe Calasanzio, Roma 1987, pp. 132-134.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==