Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

116 prodromus reginae artium – pars i 7. Enunciativa est, qua, quo egemus, enunciatur [p. 24]. Seneca: “bSalutare estb, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus”37. b-b “Hoc est salutare”(SPO) 8. Probabilis est, quae quidem non absolute et immutabiliter rem affirmat; probabiliter tamen ostendit aliquid fugiendum vel amplectendum. S. Chrysostomus: “Licet ieiunando et humi dormiendo corpus maceraveris, nullam autem proximi curam habueris, nihil egregium feceris”38. 9. Vera est, quae infallibilem veritatem continet docetque et affirmat universaliter, aliquid esse vitandum, aut amandum. Ut: Sperne voluptatem, nocet empta dolore voluptas. 10. Superlata est, qua aliquid fidem excedens continetur, ut: “Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, sedc amici”. Sall[ustius]39. c “verum” (SBI) 11. Tractatur sententia iisdem locis, quibus Chria, excepto exordio, in quo frequentius ipsum effatum, quam effati author laudatur. Praxis Immortalem laudem meretur, quisquis tandem ille fuerit, qui omnia posse et omnino debellari auri potentia sentiens: “Quid non”, inquit, “corrumpitur auro?” Quo clarissimo et plane aureo effato admonere nos voluit et penitus erudire, ut a pestifera caduci auri cupiditate animum nostrum abstrahamus. Etenim non tam cito stricto ferro subiugamur et de virtutis tramite depellimur, quam aureo telorum genere. 37 Seneca, Epistolae ad Lucilium, ep. 32, vv. 5-6: Opera, Antverpiae 1652 (SPO), 443, B. 38 Non potui invenire hunc textum in operibus S. Chrysostomi. 39 G. Sallustius Crispus historicus Romanus (n. ca 86 a.C.). Textus hic allegatus invenitur in: Sallustius G. Crispus, Iugurtha seu Bellum Iugurtinum, c. 10: Opera omnia, Francofurti 1607 (SBI), 34.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==