Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

117 numerus i – caput iv: de sententia Quapropter nihil aeque Reipublicae atque aurum nocere solet, cum desideratur. Nam fuerint illi [p. 25] sapientissimi, fortissimi celebratissimique quorum curae est tradita communis patriae salus et gubernatio; si forte oculos, animum potius, ab auro non averterint, infascinabuntur, eta expugnabuntur et suae ruinae ruinam adiungent Reipublicae. Quippe quem nitor auri non oblectet? quem pretium non pervertat? quem robur non triumphet? a om. (II ed.) Contra animus ab huius vani metalli alienus libidine, neque, ut quidam canit, auri sacra fame laborans, non solum seipsum feliciter dirigit, sed etiam urbes, nationes, provincias, regna, imperia, felicissime regere potest. Non enim verendum est, ut illius potentiam aurum evincat, frangat constantiam, iustitiae rigorem enervet, sapientiae lumen obscuret, virtutem eripiat, vel obnubilet. Iam vero quorum avaritia animos depopulatur, iis videntur nautis non absimillimi, qui Syrenum blandis concentibus aures accommodando, non modo seipsos, verum etiam, qua vehuntur, navim perdunt40: sic isti, quos auri cupiditas demulcet, una secum integras reipublicas trahunt in praecipitium. Proinde sapientissime Alexandri a rebus gestis magni parens dicebat: “Nullam esse arcem inexpugnabilem, in quam aureus asinus introduci possit”41. Qua arte olim in expugnandis Romanis, licet irrito, valido tamen usus conatu Pyrrhus Epyrotarum rex inclaruit: qui Romanum Fabricium sola virtute divitem, tot regiis muneribus corrumpere et in uno Fabricio totam Rempublicam evertere laborabat42. Scilicet sapientissimi et invictissimi Philippi dictum Pyrrhus hic observabat; hinc quos infinito prope non poterat exer40 Cf. Parandowski J., Mitologia, Warszawa 1990, 267: “Syreny były to stwory morskie [...]. Miały głos tak cudny, że kto je posłyszał, odkładał wiosło [...] Wtedy prądowiny znosiły łódź ku wyrwom, między rafy, i rozbijały. Na wyspie syren bielały niezliczone kości zatopionych żeglarzy.” 41 Nescio ubi verificari potest hoc effatum Philippi, patris Alexandri Magni. 42 Est fabula (ital. aneddoto), pro qua non datur confirmatio historica. Cf. De Sanctis Gaetano, s.v. Fabrizio Luscino, Gaio: EI XIV, 705: “ È l’anno[ 278] in cui Pirro [re di Epiro], chiamato dai Greci di Sicilia, partì per la prima volta dall’Italia. A questa partenza precedettero trattative che pare fossero state iniziate da Fab-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==