115 numerus i – caput iv: de sententia bilissimus Scriptor excepit calamo suo) postremo oraculum edidit: Concordia res parvae crescunt, discordia autem maximae dilabuntur. O vocem! quam servasse plurimum adiuvit infinitos, quam infinitos paenituit [p. 23] contempsisse! Vos ne paeniteat, Auditores Optimi, totis in id viribus incumbite, ut coniunctionemquibuscum potestis ac debetis, quam arctissime perpetuam teneatis; concordiamque humanas inter virtutes maximam ac utilissimam maximi faciatis. Dixi. Caput IV De Sententia 1. SENTENTIA est alicuius sapientis effatum, quod exhortationis, aut dehortationis gratia brevi Oratione per certos locos explicatur. 2. Sententia dividitur in simplicem, compositam, hortantem, dehortantem, enunciativam, probabilem, veram, superlatam. 3. Simplex est, quae unicum effatum, indivisum unitumque comprehendit, ut: “Avarus non implebitur pecunia” (Eccle [5, 9]). 4. Composita est, quae ex duabus sententiis, quarum singulae suum habent sensum, coalescit; talis est haec allegorica Curtii 16: “Nobilis equus umbra quoque virgae regitur; ignavus ne calcari quidem concitari potest”34. 5. Hortans est, qua aliquis ad bonum excitatur. Horatius: “Rebus adversisa animosus, atque fortis appare”35. a “angustis” (HOL) 6. Dehortans, qua mortales ab aliquo vitio et malo avocantur. Seneca: “Bonus animus nunquam erranti obsequium accommodat”36. 34 Cf. Castiglioni Luigi, s.v. Curzio Rufo, Quinto (Q. Curtius Rufus): EI XII, 182183. Textus hic allegatus invenitur in: Q. Curtius Rufus, Alexander Magnus VII, c. 4, n. 18, Argentorati 1640. NB: paginae ibi non sunt numeratae. 35 Cf. Horatius Flaccus, The Odes II, 10: The Odes and Epodes of Horace, Leipzig 1869 (HOL), 185. 36 Publilius Syrus, Senecae [...] Sententiae, n. 108, Lugduni B. 1708, 5.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==