114 prodromus reginae artium – pars i incolarum per dissidia vires enervabuntur, [p. 22] et imperii amplitudo per discordiam populorum, aut imminuetur, aut extin- guetur. Quid fuit Numantinis invictius? Quatuordecim totos annos Romanam, imo orbis potentiam non sustinuerunt modo illi, sed etiam repulerunt et quandoque perfregerunt ac dissiparunt; nisi rectius cum historico dicam, perculerunt ac turpissimis foederibus affecerunt. Ad extremum tamen et cum provinciis, et cum urbe sua interiere miserrime, hoc solum felices, quod uno eodemque simul incendio cum opibus fortunisque suis, gloria ac dig- nitate absumi voluerint. Vultis autem verissimam interitus eorum causam habere exploratam? Scipio vobis tam fortissimae Reipublicae et Urbis eversor31 (nam ex Tyresio Celtico principe didicit) potest edisserere. Hunc enim cum is rogasset: qua de causa Numantia, aut prius invicta, aut post eversa fuisset? id responsi a prudentissimo homine accepit: Concordia victoriam, discordia exitum praebuit. Nempe sicut lapis quem Tyrrhenum32 naturae interpres vocat, quamvis grandis, modo sit integer, aquis innatat; comminutus sidit et immergitur: ita vires unitae triumphant, distractae vincuntur et succumbunt. Hoc ad Scilluri mentem considerasse videtur Mycipsa Numidarum rex33; quandoquidem supremum vale dicturus filiis, cum eos ad consensionem voluntatum hortaretur, illud aureum (quod no31 Cf. Bosch Gimpera Pedro, s.v. Numanzia: EI XXV, 22: “Numantia fu la principale città dei Celtiberi, resa celebre dal famoso assedio che terminò le guerre di Roma con i Celtiberi [...]. Nel 143 comincia la guerra chiamata numantina, [...] Pompeo è vinto dai Numentini parecchie volte e conclude una pace che non è riconosciuta dal pretore successivo M. Popillo Lenate. Anche egli è vinto, come il successore Mancino che si deve rifugiare nel campo di Renieblas dove capitola. Il senato non riconosce la capitolazione [...] la guerra, che si protrae finchè nel 134 essa è affidata a Scipione Emiliano [...]; Scipione cominciò l’assedio [...]. Ridotti agli estremi per la fame, i Numantini, piuttosto che arrendersi bruciarono la città e si uccisero gli uni con gli altri”. 32 Est lapis qui probabiliter nomen a mari Tyrrheno accepit, in cuius aquis, si integer, innatat. 33 Cf. Romanelli Pietro, s.v. Numidia: EI XXV, 38-39: “È la regione dell’Africa settentrionale abitata dai Numidi. [...] Micipsa rimase solo sul trono, che tenne fino al 118 a.C., mantenendosi fedele cliente di Roma. Le cose si complicarono alla sua morte; egli aveva diviso il regno tra i figli Iempsale e Aderbale e il nipote Giugurta”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==