113 numerus i – caput iii: de chria pater, quam ut potentia sua terrori essent hostibus, sibi saluti et incremento? Quid vero ad potentiam firmandam potuit iisdem aptius ostendere, quam, ut concordes essent? Id vero qua ratione? nempe ea, ut neque vivendi consuetidine, neque iudicio sentiendi, neque modo agendi, neque aliquid habendi ac dispensandi facultate invicem discreparent. Ubi enim vigere potest insignior concordia, quam inter eos, qui eandem religionem profitentur omnes, eadem virtutum exercitia frequentant, pares sibi moribus, pares cultu corporis et animi, pares votis, pares consiliis, pares omnium actionum suarum sunt scopo? qui amicos et inimicos eosdem habent? qui possessiones, copias, fortunasque suas [p. 21] omnes in communem usum conferunt et convertunt? qui denique nec bonis, nisi mutuo secum, gaudere volunt, nec mala absque eadem coniunctione pati? Talem concordiam optabat ac suadebat Scillurus filiis, quo potentiores forent, validiores et invictissimi. Scimus enim non solum sapientissimo Poeta docente, sed multo magis experientia meliore magistra comprobante: Unitam virtutem esse fortiorem. Scimus robustiorem esse digitum, in quem vis omnis corporis defluxit, quam totum hominem. Unde quidam ex manu compressis nucibus oleum leguntur expressisse, quidam fortissimos funes rupisse, quidam ferreas soleas discerpsisse, cum robur omne in manibus haberent, caeteroqui debilissimi. Tantum possunt unitae vires corporis, quantum convenientes animi! Nihil illis impervium, nihil inexpugnabile, nihil arduum, nihil durum. Quaecunque volunt aggrediuntur, quaecunque aggrediuntur conficiunt. Incipere apud eos, iam perficere est: nam sic incipiunt, ut ab incepto non resiliant; sic finiunt, ut incepisse non paeniteat. O fortes animae! quibus est mens una, voluntas una; quis a vobis non superatus erit? Date vero mihi vel imperium amplissimum, at discors; vel rempublicam potentissimam, at dissidentem; vel urbem munitissimam, at discrepantem; vel coetum quorumcunque hominum celeberrimum et sanctissimum, at dissentientem: et huius cum celebritate sanctitatis opinio per dissensiones obscurabitur, et urbis illlius per tumultus civium fortitudo expugnabitur, et reipublicae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==