Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

112 prodromus reginae artium – pars i rat, ita sibi propriam sapientiam fecisse, ut ceterae nationes et barbarae et rudes ab eis haberentur, illi vero soli supra mortales universos maxime sibi sapere viderentur. Quae enim terrae pars tam incultis populis fuit unquam insessa, qui Dei beneficio, omnium gentium rationem habentis, sapientissimis viris non fuissent cumulati? Scythiam ingrediamur unicam, quae stoliditatis parens esse putabatur semper; an in ea praeter alios plurimos uni Scilluro principi30 tantum adfuisse boni consilii ac sapientiae non concedemus, quanta in sapientissimo quolibet Romanorum aut Graecorum potuisset eximie celebrari? Assumite vobis hodie iudicum partes, Auditores Optimi, et ubi rem plane a me expositam intellexeritis, tum sententiam adversus Scythicam barbariem liberrime proferetis. Erant octoginta liberi Scilluro, omnis [p. 20] mascula progenies. Dixisses exercitum, si familiam cuique suam conspexisses adsistere. Hos ille mutaturus cummorte vitam postquam ad se venire iussit, amabili vultu intuens, fasciculum iaculorum unicuique porrexit, ut frangerent, innuendo. Cum negare omnes cepissent, posse id vel Herculea manu praestari, eximens ipse singula iaculorum, facile omnia licet exsangui iam dextera confregit, ac interea gravi sermone ad animorum unionem cohortans omnes: “Si concordes”, aiebat, “eritis, validissimos vos ac invictos fore credite, sin autem mutuis dissidiis ac seditionibus in diversa trahemini, id vobis eventurum, quod me iaculis fecisse vidistis, dubio procul expectate”. O rem minime barbaram! O sapientiam rege dignam! O consilium paternum penitus et saluberrimum! Quid optare melius, quid suadere salubrius poterat charissimis pignoribus optimus 30 Cf. Momigliano Arnaldo, s.v. Sciti e Scizia (Scythia): EI XXXI, 187: “Cacciati anche a poco a poco [...] dalle steppe fra il Dniepr e il Don, dove s’erano rifugiati, gli Sciti costituiscono un ultimo forte stato in Crimea, che sotto il re Sciluro, verso la metà del sec. II a.C., riuscì a sottomettere [...] le città greche [...], rianimando anche le forze scitiche alle foci del Danubio. Dopo la morte di Sciluro, a cui successe uno dei figli, Palaco, le stesse città greche provocarono l’intervento di Mitridate VI Eupatore (poco dopo il 120), che distrusse quest’ultimo stato scitico”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==