111 numerus i – caput iii: de chria nomine Magnus29; decretumque eiusmodi obtinuit, ut illius religionis cederet alumnis templum, ad quorum preces sponte fuisset apertum. Ergo tribus paene diebus ab haereticis ieiunatur, oratur, clamatur, at in cassum, omnia verba super validos abierunt irrita ventos. Successerunt demum ferventiores preces orthodoxorum, successit vox illa fortissima Fiat, et mox loco moti cardines, ruptae serae verbo, non manu, aditum populo fideli intra templum prae- buerunt. Superi, quanta vocis huius vis! quanta potentia! quod robur! cardines movet, seras rumpit, portas aperit! Malleis quibusdam feriendam esse caelestem ianuam Veritas admonens: “Pulsate”, inquit, “et aperietur vobis” [Mt 7, 7]. Quibusnam, Auditores, malleis pulsabimus? num aliis, quam voce Fiat, voce Amen? Atqui hi mallei fortissimi caeloque aperiendo sunt accommodatissimi. Quod cum ita sit, merito nobis orthodoxa Ecclesia nostra celebranda est, quae [p. 19] nos vocibus his unam quamlibet orationem terminare docuit, merito quoque voces hae nunquam vel ex negligentia, vel ex contemptu quarumvis in fine orationum sunt omittendae: sed veluti aptissimae ad tangendum pectus divinus sagittae, velut convenientissimi reserandis caeli postibus mallei, semper adhibendae. Optime, simul et efficacissime orat, qui orationi adiungit Amen. Praxis III Scillurus Scytha ad concordiam filios hortatur Vehementer admirari soleo, A[uditores] O[ptimi], Graecos atque Latinos veteres, postquam apud Aegyptios deficere incepe29 Cf. Anon.., s.v. Valente, Flavio: NTGEU XIX, 11003: “Imperatore romano d’Oriente [...]. Ariano e intollerante, spogliò gli ortodossi della Chiesa di Costantinopoli”. Cf. Pellegrino Michele, s.v. Basilio, santo: EC II, 971: “Vescovo di Cesarea di Cappadocia (330-339). [...] Frattanto infuriava la persecuzione ariana; Valente [...] fece ripetitui tentativi per indurre Basilio a concessioni...”. Cf. Szegda M., s.v. Bazyli Wielki, św.: EK II, 135: “Przeciwstawiał się ces. Walensowi, który propagował arianizm [...]; obronę zagrożonej przez arianizm wiary chrześcijańskiej uważał za cel swego życia”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==