110 prodromus reginae artium – pars i sanguis ingenerat? Ardentissima profecto debet esse precatio, cui subiciuntur hi igniti carbones: Fiat, Amen. Contrarium fieri videmus, ubi flammigeras hasce voces non audimus. Frigescunt omnia quippe vota, quae ferventibus desideriorum fomentis non foventur: carent autem his omnino, si vocibus Amen, auta Fiat, caruerint, quae flagrantibus desideriis ignis instar sunt. a “et” (II ed.) Quod sagittis pennae, hoc vox Fiat vel Amen est orationibus. Pennata illa tela volant altius, nuda serpunt humi, neque metam ullatenus attingunt. Deme affixas orationi pennas, voces, Amen, Fiat, pro certo sidera non ascendet, cor divinum non penetrabit et ad scopum, quo collimas, non perveniet. Optime demonstravit aeternus ille rerum Conditor, quanti vox haec sit momenti, quantae aestimationis, quanti sit valoris, cum per illam totum, quod cernimus, universum constituit. Dixit Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis” [Gen 1, 6], et factum est. [p. 18] Quis deinde caelo Dei Filium detraxit et intemeratae Virginis in uterum attraxit? certe nihil aliud, quam vox Fiat. Doctoris tes- timonio rem comprobo dicentis: “Sicut post illa verba Hoc est corpus meum, ponitur Christus statim sub speciebus sacramentalibus, ita post illa verba Ecce ancilla Domini, Fiat mihi secundum Verbum tuum, positus fuit Christus et formatus in utero”28. Recentius etiam, si placet, exemplum non deest. A Valente Constantinopoleos Imperatore templum prae moenibus urbis extructum Arianae sectae homines qua vi, qua precibus extorquebant. Opposuit se improbis horum conatibus Basilius ille, vel hoc solo 28 Cf. Cornelius à Lapide, Commentaria in Lucam, c. 1, 38: Commentaria in Quatuor Evangelia III, Taurini 1941, 123: “Mox ergo ut illa dixit: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum» [...] Spiritus sanctus ex purissimis Virginis sanguinibus corpus Christi formavit, [...]; sicut, mox ut sacerdos consecrans dixit: «Hoc est corpus meum», vi horum verborum panis transubstantiatur in corpus Christi”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==