109 numerus i – caput iii: de chria Nimirum callebat optime atque tenacissime servasse contendit felix istud Iuvenum heroum par, divinum illud mandatum, omnem parentibus amorem nostris, omnem reverentiam, omnem cultum, omne denique obsequium praecipiens exhiberi. Licet forsitan philosophorum antesignani documentum ignorasset, asserentis: Nullumreperiri posse tantumgratiarumet officiorumgenus, quan- to effusa a parentibus in filios beneficia vel minima compensentur et refundantur. Itaque vigentissimo nunquam moriturae laudis serto Aeneas ille pientissimus, Auditores, coronandus est, qui vero et genuino filiali amore succensus patrem senio confectum e Patriae incendio suis brachiis extulit: meretur etiam hoc ut rarissimum ita praeclarissimum facinus, cum summam admirationem, tum gloriosissimam imitationem. At vos, quibus dura frigidaque glacies barbari odii filialem in parentes amorem extinxit, quid meremini? Praxis II Exponitur vox illa Ecclesiae usitatissima: Amen Si magnam veteres ethnici laudem eo nomine merentur, Auditores, quod multa ad placandos, colendos celebrandosque suos Deos invenerint, maximis certe orthodoxa Ecclesia praeconiis ob id efferenda est, quod vel ad flectendum veri Numinis animum, vel ad eius laudes occinendas, plurimos ordinaverit hymnos et orationes. Quod tanta industria tantoque [p. 17] iudicio praestitit, ut non solum diebus singulis, sed etiam horis ac momentis certos qua rogandi, qua laudandi Dei modos observandos alumnis suis tradiderit. Sed nihil aeque laudabile ac fructuosum poterat invenise, quam vocem illam unicam omnium orationum fini accommodatam: Amen. Cum enim hanc diligentius expendo, nihil aliud significare adverto, quam Fiat: ut penitus idem sit istud dicere, quod illud. Iam vero quis caelesti luce clarius non videat, hac voce Fiat vehementissie Deo supplicantium desideria explicari, eamque tantum omnino calorem orationi ingerere, quantum humano corpori
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==