Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

108 prodromus reginae artium – pars i scelestius? qui se morosos, ne dicam impios; tetricos, ne appellem crudeles, erga genitores amantissimos gerunt? Videmus ratione destitutas animantes, pietate nunquam destitui; quin immo res mutas pietatem tacite loqui stupemus. Ciconiae ipsae vitae memores acceptae, nonne matres senio confectas alunt26? nonne suis alis qua opus est subvehunt? stramen ipsum prae oculis est, quod ex terra ducens originem quandam, aut aliquam saltem substantiaea partem quasi beneficii tantae matris memor, ubi in fimum fuerit redactum nonne terram faecundat? Ecquis natorum natarumque Ciconiis minus pius, fimo deterior sordidiorque velit esse, si eos debito amore, pietate, venerationeque non colat, si eis continua non praestet obsequia, si opportunam non ferat opem illis, a quibus se ortum vitamque accepisse non ignorat? Beatissimi procul dubio hac ex parte illi duo iuvenes fuere, quos Iosephus pereruditus Iudaicarum rerum scriptor memorat, horrendi illius et ab aeterna Veritate praedicti Ierosolymorum excidii tempore, suis a parentibus flamma in Salomoneo illo quaevis miracula excedente templo circumactis rogatos aquam, ad puteum penetravisse eaque hausta in cassum Caesareo prohibente milite rursus ad inflammatam templi machinam avolasse, quamvis sese viderent igni devorandos27. O dignam perenni memoria, imo vita indolem! quae parentum insito a natura flagrans ardore, prodigiosum [p. 16] undique grassantium flammarum ardorem, generose penitus ac pie contempsit. a “essentiae” ( II ed.) 26 Cf. Plinius Secundus, Historia Naturalis X, c. 23, Venetiis 1519, 88: “Ciconiae nidos eosdem repetunt. Genitricum senectam invicem educant”. 27 Apud Iosephum Flavium inveni solummodo historiam similem. Cf. Hegesippus Scriptor Gravissimus, De Bello Iudaico et Urbis Hierosolymitanae excidio V, c. XIV, Coloniae 1575, 633-634: “Interea puer quidam eo loci, ubi etiam Sacerdotes erant, quos et inopia aquae et aestus finitimi incendii commacerabat siti, rogavit unum de custodibus Romanis dexteram sibi dare, potum offerre. Porrexit illico, aetatem pariter miseratus ac necessitatem, bibit puerulus: et [...] rapuit aquae vas, et cursu sese proripuit, ut etiam Sacerdotibus bibendi copiam ministraret. [...] Ille periculo suo Sacerdotum sitim levavit”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==