Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

107 numerus i – caput iii: de chria tarum iudicio fama usque ad sidera notus fuisse verissime perhibetur. Qui enim superorum hominem illum non amaverint, non immortalitate donarint, non [p. 14] numero suo ascripserint, qui per tot marium terrarumque spatia, per inaudita salo soloque instructa sibi pericula fatorum vocem secutus, patrios Deos, lares penatesque ex Patriae ruina ereptos ad fatalem regionem deportarit? quis illum virum ex mortalibus universis perenni dignum laude non affirmet, qui urbis totius orbis dominae, qui populi omnium gentium imperantis, auctor fuerit? Talem fuisse Aeneam, heroem fortissimum, cum Poetarum tum Historicorum monumenta memoriae tradiderunt. At nihil ego, Auditores, in illo aeque miror atque erga patrem suum Anchisen pietatem. Quem ille, Metropoli totius Asiae, Troiana urbe, hostili incendio conflagrante, e mediis flammarum globis propriis humeris sublatum in tutum deportavit25. Quo pientissimi filii praeclarissimo facinore docemur universi: maximam a nobis parentibus nostris pietatem, maximam reverentiam summumque amorem deberi. Ac istud quidem iure merito facturi sumus. Etenim si legislator supremus ille noster, Deus, eodem sane amore nos proximum prosequi iussit, quo ipsimet erga nos incalescimus: quanto maior hic parentibus est praestandus, quibus nihil propius, nihil propinquius, nihil acceptius, nihil amabilius, nobis habendum est? Pietatem istud quoque Numen, inimicis etiam denegandam non esse, atque adeo exemplo suo nos docuit, quantam progenitoribus a nobis declarandam esse censuit, vuluit, iudicavit? Denique ne latius divager, una illa fortis zelatrix natura, nonne assidue stimulat filios, ut pii suos in parentes existant? Ex quo profecto non inepte quisquis [p. 15] colligat, omnium calculis omnibus esse dignissimos cruciatibus eos, qui virtute pietatis in parentes abutuntur. Quid enim illis fuerit ingratius? quid nequius? quid 25 Cf. Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, 339: “W tę straszną noc, kiedy Grecy wdarli się do Troi [...], przez pożar, mord i zniszczenie [...], wymknął się Eneasz z miasta [...]. Uciekł z ojcem, Anchizesem, którego niósł na plecach, i małym synkiem, Askaniuszem, którego prowadził za rękę”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==