106 prodromus reginae artium – pars i tum, quam factum, ob eandem celebrationis ac aemulationis causam exponitur. 3. Tractatur Chria octo locis: a. Exordium, in quo author dicti, aut facti, aut utriusque variis encomiis adornatur. b. Expositio, in qua dicentis, facientis, vel utrumque praestantis intentio deprehensa, fructuose declaratur. c. Causa, in qua rationes declaratae intentionis nervosae, fortes invictaeque, duae aut plures, afferuntur. d. Contrarium, in quo multa [p. 13] incommoda, mala damnaque inculcantur, quae ex neglecta dicti, facti, seu utriusque doctrina promanare solent: omniaque huc causae opposita adducenda sunt. e. Simile, quo dictum, res, aut utrumque propositum, allata similitudine ex aliquo non vulgari fonte deducta, illustratur. f. Exemplum, quod fidem expositi confirmat. Non raro pervenuste pluribus exemplis quaecunque Chria roboratur et ornatur. g. Testimonium, quod est alicuius Theologi, Philosophi, Oratoris, Historici, sive cuiuscunque viri docti et prudentis sapiens effatum, a re, quam Chria celebramus, minime abludens. Subeunt quandoque occupantque tam exempli, quam testimonii locum hieroglyphica, fabulae, apophtegmata, ritus, leges, oracula et similia. h. Epilogus, in quo, collaudato breviter dicti, aut facti, aut utriusque Authore, haec etiam ipsa laudantur et imitanda esse, si bona sunt, fugienda, si mala, afferuntur. Praxis I Chria hac laudatur Aeneae pietas erga patrem, quem propriis humeris ex Troiano incendio deportavit Etsi Troianus ille Aeneas, Auditores, improbis multorum dentibus proscindatur multisque maculis ignominiae aspergatur, quasi proditor infamis Patriae, tamen meo Principisque Latinorum Poe-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==