105 numerus i – caput iii: de chria de! a libidinis peste immunem. Quidquid agas, constrictus teneris, nec patet vel spes evadendi ulla. Lascivus Cupido ab omni parte tibi imminet, atque iam iam, quod in te venenavit telum, emittet. a “vincula” (DO) b “veneni” (DO) c “atque” (DO) At, at, ante victoriam dtriumphum cecinitd Venus; reperit consilium Christianus hic Athletes in letali hac arena. Invenit sibi viam, qua victrix Castitas hostem e triumphavitf. Nam, dum sic undique oppressus iuvenis vicinissimum periculum contuetur: Quin, ait ipse secum, exsurgis laese pudor et quibuscunque potes armis, te ipsum defendis? Sola lingua vinculum non sentit. Recte est: lingua mihi telum [p. 12] erit: malo esse mutus, quam parum castus. d-d “cecinit triumphum” (DO) e add. “suum” (DO) f “triumpharet” (DO) Dixit et generossimo vulnere mediam sibi linguam praemordit etg in frontem lupae, quae fronte caruit, sanguinolentam eiaculatus est. g “eamque” (DO) O Nicaeta, o macte virtutis et animi Iuvenis! qui tot ex Orco compedes rupisti et virginei pudoris libertatem in tutum asseruisti, fauce pro pharetra, lingua pro sagitta fortissime usus. Caput III De Chria 1. CHRIA, est progymnasma, quo alicuius personae factum, vel dictum, vel utrumque humanae utilitatis, vel informationis causa celebratur. 2. Triplex est, ut ex definitione apparet. Verbalis, qua alicuius gravissimum sapientissimumque dictum ad nostram instructionem pertinens, non refertur narrando, sed attollitur explicando. Activa, qua facinus cuiuspiam egregium imitationis, laudis et instructionis gratia commendatur. Mixta, qua utrumque tam dic-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==