104 prodromus reginae artium – pars i Lectus erat supra omnem Sardanapali plumam23 et Heliogabali olorinam culcitram24 mollis et delicatus; in hunc abiectus Iuvenis non ferreis sed bombycinis vinculis ligabatur. Iam actum esse dixisses de retinenda pudicitia inter tot insidias. Circumcirca voluptas sua invitamenta disponebat, quibus pudica mens suae castitatis propositum vix potuit non vendere. Stabant foliorum ordinec renidentes arbores, quae cum hilari odore gratas diffundebant umbras et clementi brachiorum motu dulces susurros obsibilabant. Has inter loquax rivulus et omni crystallo nitidior errantibus ludebat aquis et querulo rore lapillos vexabat; unde paene musico concentu pulsabatur. Utrinque flores et copiosa Zephyri familia. Hinc e viridi prato argentea ridebant lilia; illinc purpurascentes rosae promicabant; istinc Narcissorum nivem et ebur, [p. 11] Hyacinthorum sanguis et aurum acuebat; ventulus ab omni parte placidissimus aspirabat. c “germine” (DO) Heu! quid facies Christiana libertas? undique ad voluptatem invitaris; in tot florum lascivia, in tanta odoris fragrantia et invitatrici huic voluptati resistes? et quomodo tot pedicas abrumpes? En, adrepit etiam petulanti vultu femina, quae tot in te iaciet telaa, quot verba, et, ut basiliscus, solis oculis necabit. Heu, miserande Iuvenis! Quomodo ab hac te vipera servabis illaesum? Nulli unquam sua magis captiva fuit libertas, quam tibi. Oculos aperis? a forma tibi laqueus est; hos claudis? aures patent, per quas Venerisb satis instilletur. Sed neque manus pugnis, aut pedes calcibus castitati tuae succurrere queunt. Ah! amissa videtur integritas et expugnatum tot machinis pudicum pectus. Credibilius videtur Romanum parricidam in culeum cum cane, serpente, gallo gallinaceo etc simia insutum, a vulnere servari posse innoxium, quam te, o Iuvenis miseran23 Cf. Anon., s.v. Sardanapalo: DEI X, 827: “l’ultimo di una serie di trenta re dell’Assiria, il più effeminato fra tutti. [...] Per antonomasia, il nome di Sardanapalo è passato a indicare, nel linguaggio letterario, persona che viva nel lusso, nei piaceri e nella mollezza”. 24 Cf. Anon., s.v. Eliogabalo: DEI IV, 329: “a corte si circondò di orientali, avidi, raffinati e viziosi”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==