1161 protestatio romam abeuntis factiones intestinas46, tum ob Iesuitarum contra nos conspirationem47, cuius ego solus cum quatuor Sacerdotibus Varsaviensibus conscius eram, eamque toti Provinciae in futurob Capitulo detegere, una cum quadam occultae proditionis suspitionec48 volebam) ad electionem novorum Superiorum habita Bulla et Generalis concessione procederemus, admonitis omnibus, ad quos ea res dspectaret. Nond tamen illa facturi eramus impudenter aute tumultuose, aut factiose, at cum sancta quiete et charitate, explorando etiam aliorum Provinciae Patrum consensus et mentes. a “Provincialis” (B), erronee relate ad “Capitulum”; in “A” scriptor exemplaris haec verba abbreviata reliquit: “Capit... Provinc...” b additamentum supra lineam (A; B) c additamentum similiter (B) d-d “spectaret, non” (B), sed secundum interpunctionem hodiernam hic punctum loco commatis est ponendum e additamentum supra lineam (A; B) 4. – Forte fuit de re ea admonitus Pater Provincialis49, itaque protinus advolavit Varsaviam50, pertractisque ad se iis ipsis, qui 46 Nescimus exacte quales “factiones” P. Papczyński hic prae oculis habuit. Denotat eas uti “intestinas” (i.e. internas), ac proinde quae intra Provinciam Polonam existebant. Forsitan erant eaedem factiones, quas alibi his verbis improbabat: “Anthipatia et simpathia maxime prohibita, summopere se in Scholas Pias insinuaverat, ut iam saepius audiretur, ego Petri, ego Pauli” (Apologia, § 39, in: Positio, p. 270). 47 Agitur hic de “conspiratione” qua Iesuitae se praeparabant ad aperiendum proprium Collegium Varsaviae. Piaristae talem intentum uti minationem considerabant, videndo in Collegio Iesuitarum temibilem simultatem pro Collegio Piaristarum. Cf. Positio, pp. 111-112 (Doc. V, intr. F, 4); p. 130, no. 22. 48 Nescimus de quali “occulta proditione” hic agitur et quis in suspicionem cedidit. Forsitan est adhuc questio connexa cum dicta “conspiratione” Iesuitarum, nam – secundum Kraus – P. Papczyński “inculcabat suis continue: patrem Franciscum [Haligowski, Rectorem Varsaviensem] aliosque Superiores sponte sua perditum ire domum et gymnasium Varsaviense, velleque iam in manus alienas tradere, eo quod consilium suumad obsistendumpatribus Societatis Iesu Varsaviae per vim gymnasium aperientibus, sequi noluerit pater Franciscus” (Positio, p. 311). 49 Provincialis Opatowski edoctus est a P. Iacobo Wezyrka, Rectore Varsaviensi, “de tumultu et coniuratione, quam P. Stanislaus a Iesu Maria Varsaviae inter sacerdotes facerat ob denegatum iniquissime (ut ipse aiebat) Capitulum Provinciale” (Positio, p. 134, c); cf. ibid., p. 99 (Doc. V, intr. B, 1). 50 Provincialis Opatowski advenit Varsaviam ca 29 Iulii 1667; cf. Kr. , p. 279, in: Positio, p. 297.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==