Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1160 scripta historica a “Tridentinum” (A) b “quo” (ibid.) c additamentum, supra lineam, uncis curvis inclusum ( A; B), proinde supponitur quod verbum “quia” omissum est – ob inadvertentiam – in exemplari PRAb in Protocollo originali. d-d additamentum (B – sine uncis; A – cum uncis) verborum quae evidenter – ob inadvertentiam – omissa sunt in exemplari (Prot.). 3. – Legi has literas Provincialis Patribus Varsaviensibus, quibus tum loco Superioris infirmante graviter Patre Iacobo40 eram. Infremuere omnes, agebantque aliqui iugum Superioribus excutiendum esse praesentibus, qui rem legitimam, quasi aperta ambitione stimulati impediebant. Huius sententiae fuit Pater Casimirus ab Annuntiatione B.V. Mariae Polonus41 et Pater Nicolaus a Sancta Maria Silesius42. Alter autem Nicolaus ab Immaculata Conceptione43 esse ab omnibus Eminentissimo Protectori44 supplicandum, agebat, accusandosque Superiores, quod sanctam observantiam relaxent. Tandem sedato tumultu, me authore id conclusum est, ut omnes daremus literas ad Patrem Generalem petendo Capitulum Provincialea celebrandi licentiam45. Quae si negaretur, tunc videndo proximam ruinam Provinciae (quae merito metuebatur, tum ob sunt ad Domos Provinciae Polonae Scholarum Piarum a P. Provinciali Opatowski probabiliter circa medietatem mensis Iulii 1667. Cf. Positio, p. 98 (Doc. V, intr. B, 1). 40 P. Iacobus Wezyrka fuit Superior Domus Varsaviensis a mense Maii 1665 an. usque ad suam mortem (23 V 1668). Videtur quod adunatio membrorum huius Domus, in qua lectae et discussae erant litterae Provincialis, locum habuit ca diem 20 Iulii 1667. 41 P. Casimirus Paczyński (1641-1711), ordinatus sacerdos mense Octobris 1666, fuit membrum Domus Varsaviensis ab anno ca 1663; cr. Positio, p. 130, no. 17. 42 P. Nicolaus Faber (1637-1680), ordinatus sacerdos mense Octobris 1666, fuit membrum Domus Varsaviensis ab anno 1663; cf. Positio, p. 130, no. 18. 43 P. Nicolaus Hausenka (1637-1683) fuit associatus cum Patre Papczyński Varsaviae ab anno 1664, sed amotus Varsavia sub fine anni 1665, ibi reversus est probabiliter ca mensem Aprilis 1667 an.; cf. Positio, p. 130, no. 19. 44 Illo tempore Institutum Scholarum Piarum pro Protectore e parte S. Sedis Cardinalem Marzio Ginetti (1585-1671) habuit; cf. Positio, p. 130, no. 20. 45 Hae litterae mandatae sunt Varsavia Romam probabiliter mox post dictum conventumDomus Varsaviensis (ca diem20 Iulii 1667) et indubitanter principaliter ob eas Generalis Cosmus Chiara dedit licentiam convocandi Capitulum Provinciae Polonae anno 1667; cf. Positio, p. 98; pp. 132-133 (Doc. V, 3,a, no. 4); p. 299 (Doc. IX, 6, §5).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==