1159 protestatio romam abeuntis cialatu Patris Iacobi a Sancta Barbara32, meque vocali existente Domus Varsaviensis33, in quab nemine contradicente in hanc sententiam conventum erat, ut daretur supplicatio ad Congregationem Generalem pro hac electione Superiorum omnium in Provincia obtinenda34; et quia nostri vocales35 attulere nobis Roma tale responsum: Polona Provincia in futuro Capitulo Provinciali sibi eliget (Pater Venceslaus tum vocalis, et inde Provincialis restrinxit ad numerum trium Candidatorum pro solo Provincialatu) ex quibus confirmabimus, nempe Generalis cum Assistentibus36, imminente itaque tempore celebrandae Congregationis Provincialis37, ego illius celebrationem urgebam; quae res quiac intentum aliquod Maiorum meorum (qui forte volebant ab electione supersedere, ut ipsi diutius praeessent) videbatur impetere, scripserunt ad Generalem, non esse opus dilla Congregationed38. Quare iam post assignatum illius habendae Podolinii locum declarat Provincialis non fore eandem scribitque, scribendum esse Romam, si quis voluerit illam habere, ut eius habenda[e] licentia concedatur, se enim illam minime velle impedire39. habuit Podolinii diebus 24-31 Augusti 1664 et quod fuit “prima Congregatio” post institutionem Provinciae Polonae Scholarum Piarum anno 1662; cf. AGSP, Prov. Pol. in gen., n. 15. 32 P. Iacobus Wezyrka (a. Weczirka) (†1668), Superior Provinciae Polonae Scholarum Piarum (II 1664 – V 1665). 33 Cf. Positio, pp. 87-89 (Doc. V, intr. A, 1). 34 Vide tenorem huius supplicationis in: Positio, p. 88, no. 11. 35 Delegati (“vocales”) Provinciae Polonae in Capitulo Generali, quod locum habuit Romae mense Maii 1665, erant: P. Venceslaus Opatowski et P. Paulus Frankovič. Adfuit etiam ex officio P. Iacobus Wezyrka, uti Provincialis. 36 Cf. Positio, pp. 93-94 (Doc. V, intr. A, 2, “Ad tertium”). 37 Secundum Constitutiones (cf. Const.S.P., P. III, c. IV, n. VIII) Capitulum (“Congregatio”) Provinciale celebrandum erat mense Augusti 1667 an. Cf. Positio, p. 129, no. 13. 38 “Maiores” – probabiliter P. Provincialis Venceslaus Opatowski et eius Assistentes, scripserunt has litteras ad P. Generalem Cosmum Chiara probabiliter initio mensis Aprilis 1667. Notandum est tamen, quod supplicaverunt dispensationem a convocatione Capituli Provincialis non solum quia non eo opus esset (quasi non essent in Provincia “res dubiae et difficiles” ad tractandum in eo), sed etiam – et forse praesertim – ob assertos “disturbi del Regno, e pericoli de’ viaggi, e spese”. Cf. Positio, p. 97 (Doc. V, intr. B, 1); p. 132 (Doc. V, 3, a); p. 295 (Doc. IX, 6, §3). 39 Litterae cum hac notificatione (hodie non amplius exstantes) mandatae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==