1162 scripta historica iugum eius volebant excutere, ea qua pollebat capiendi animos hominum arte, me cum aliis Sanctae Observantiae tum zelatoribus (erat Onuphrius a Sancto Philippo Nereo51, Alexius a Sancto Iosepho52, Antonius a Sanctissimo Spiritu53, Ioannes a Sancto Iacobo54) omnino Capituli celebrationem urgente secundum legem nostram. 5. – Ventilabatur haec controversia aliquot diebus; tandem advenit Roma facultas Capituli celebrandi55. Sed quia forte verebantur mei Superiores, ne ego in eo promoverem rem plane ius- tissimam, ut saltem vilicationis suae rationem redderent, neve quasdam factiones detegerem56, Romam obligare me (quo ego, ut iam innui, non solum promovendae observantiae causa, sed maxime devotionis gratia [me conferre]a desiderabam, sed non tam cito, nec tam importuno tempore) decreverunt. Unde Provincialis minatus est mihi carcerem, nisi Generali obedirem. Quaerebam ego, qua in re, et cur mihi cum publicatur Capitulum locale, datur mandatum in virtute obedientiae Romam eundi? hanc esse voluntatem Generalis. Intellexi ego optime, quo res dirigeretur, et quamvis a gravissimis etiam viris, utriusque Theologiae, et Mysti51 P. Onuphrius Zawadzki (ca 1639-1679), membrum Domus Varsaviensis ab ca an. 1662, sacerdos ab ab. 1664, annumeratur a Kraus iis qui anno 1667 erant “confoederati cum patre Stanislao Varsaviae”; cf. Kr., p. 280, in: Positio, p. 297. Cf. etiam: Positio, p. 131, no. 26. 52 P. Alexius Pawlarski (n. 1635), membrum Domus Varsavienis ab an. ca 1663, sacerdos ab an. 1665 (III), confoederatus anno 1667 “cum patre Stanislao Varsaviae”; cf. Kr., ibid.; cf. Positio, p. 131, no. 27. 53 P. Antonius Kruszyna (1639-1709), membrum Domus Varsaviensis ab an. ca 1664, sacerdos ab an. 1666 (III), confoederatus anno 1667 “cum patre Stanislao Varsaviae”; cf. Kr., ibid.; cf. Positio, p. 131, no. 28. 54 Est evidenter error in hoc nomine, quia illo tempore non invenitur in Instituto Scholarum Piarum membrum cum tali nomine. Forsitan P. Papczyński hic voluit scribere: “Ioannes ab Annuntiatione B.M.V.” (Czeczota-Czecioszowski), qui sub fine an. 1666 erat adhuc clericus Ordinum Minorum et officio oeconomi Domus Varsaviensis functus est. Secundum Kraus, cum P. Stanislao anno 1667 etiam clerici confoederati erant (cf. Kr., p. 280: Positio, p. 298). Cf. Positio, p. 131, no.29. 55 Hanc facultatem P. Generalis Cosmus Chiara die 20 Augusti 1667 dedit; cf. Positio, pp. 132-133 (Doc. V, 3, a). Provincialis Opatowski eam probabiliter ca 20 Septembris 1667 obtinuit; cf. Positio, pp. 99-100 (Doc. V, intr. B, 2). 56 Cf. supra, no. 40.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==