1134 scripta laudativa in trutinam accipio; non possum aliter sentire, non dicere aliter, quam Tibi diadema Regni Poloni coelitus ab aeterno promissum esse Teque divino consilio atque nutu liberrimae gentis Regem ab eadem ipsamet liberrimis et concordibus suffragiis procreatum. Quare fruere iucundissime tam praestanti, excellenti atque evidenti Dei munere; gratus esto Civium tanti amoris tantaeque benevolentiae: et quoties Te Regem esse cogitabis, toties, quo pacto beneficentissimo Numini hunc favorem compenses et faventissimae Tibi Reipublicae hoc beneficium rependas, cogitabis. Et Deum quidem solido cultu iustitiae, pariter atque clementiae, eiusque honoris propagatione, Religionis incrementis, defensione et reverentia cleri aliisque christiano-regiae pietatis actionibus Tibi plurimum devincies; Rem vero publicam legum observantia, pactorum custodia, pacis procuratione, hostium profligatione, oppressorum elevatione, ditionum recuperatione et conservatione, luxus extirpatione, frugalitatis pristinae reductione, bonorum promotione, malorum castigatione, virtutum insitione, eradicatione vitiorum, vehementissime recreabis. Fac Deus aeterne, qui huic nostro Augustissimo Principi ipse regium diadema destinasti, civium incredibilem amorem comparasti, universi populi studia immensa excitasti, utriusque sacratissimi ordinis suffragia contulisti; fac optime maximeque Pater, ut sub hoc Principe Polono Polonia reflorescat, distractae voluntates coeant, animi offensi concilientur, orthodoxa sacra extincta haeresi triumphent, maiestas legum [f.D2v]splendeat, amor boni publici in omnium pectoribus ardeat, agri devastati repullulent, oppida diruta resurgant, urbes desertae impleantur, beata saecula veniant et solida virtus omnium pectora possideat et consecret. Ipse vero Augustissimus Princeps a Te nobis missus commendatus, impositus diuturna incolumitate, tranquilla felicitate, constantissimo subditorum amore, fidelissima vicinorum amicitia continuaque Numinis Tui tutelaa perfruatur et sero a nobis ad Divorum RegumMaiorumque suorum immortale domicilium transferatur. a in textu originali erronee: “tutella” Dixi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==