1133 panegyricus principi michaeli korybuth consecratus perversitate64 non laborat, Mammeae avaritiam65 odit, Agrippinae ambitionem66 detestatur. Placuerunt cognati Fratres, quibus cura est maxima boni publici, fraudis immune pectus, candoris plenum; fortunae, vita, sanguis, Patriae consecrata. Placuit cum illustrissimis familiis propinquitas atque coniunctio67, cum illis inquam familiis, quae hoc Regnum augustissimum heroicis facinoribus, solidissimis virtutibus, maxime illustrarunt et impendio omnium bonorum et honorum, et quae his carior est, vitae suae Polonam libertatem propugnarunt. Haec lumina, quae sparsim in Tuis, in Te collecta, augustissimo Senatui fortissimoque Equestri Ordini placuerunt adeo, ut Tibi sceptrum detulerint ea mente, quod Te coelo Regem sibi designatum esse ex iisdem luculentissime cognoverint. Ita sane est. Sive enim Tuas Tuorumque Maiorum [f.D2r] virtutes expendo, sive Tuae iuventutis exercitia atque institutionem ipsam ob oculos pono, sive stemmatis vetustissimi claritatem conspicio, sive causam, modum, tempus, instrumenta, Electionis Tui 64 Cf. anon., s.v. Olimpiade: NTGEU XII, 6877: “Figlia di Neottolemo I, re dell’Epiro, moglie di Filippo II di Macedonia, madre di Alessandro Magno. Si segnalò per la violenza del suo carattere e delle sue passioni, per il suo temperamento litigioso e vendicativo. Filippo la ripudiò per sposare Cleopatra. Alla morte del re, cui sembra aver contribuito, lasciò l’Epiro e ricominciò i suoi intrighi. Fece morire la sua rivale Cleopatra. [...]”. 65 Mammea fuit mater Alexandri Severi, imperatori romani (222-255 d.C). Notandum est quod “avaritia” – aviditas, immodica rei alicuius cupiditas, valet hic: aviditas cibi; ita FLL, s.v. Avaritia, ubi exemplum allegatur: “Si quis avidus poscit escam avariter, decipitur in transenna avaritia sua”. Cf. Columba Gaetano M., s.v. Alessandro Severo: EI II, 353: “Mamea, accusata d’ingordigia”, h. e.: edacitatis, aviditatis cibi (in pol.: avaritia uti “łakomstwo”). Sed auctor probabiliter hic de avaritia in sensu cupiditatis divitiarum loquitur. 66 Cf. anon., s.v. Agrypina Młodsza: WEP I, 80: “Julia Agrippina (16-59), żona cesarza rzymskiego Klaudiusza [...] Oskarżona [...] o udział w spisku na życie swego brata, cesarza Kaliguli [...] W 49 otruła drugiego męża, Passeniusa Krispusa, zagarnęła jego majątek i w 50 poślubiła Klaudiusza. Po otrzymaniu tytułu Augusty rozpoczęła współrządy. [...] W 54 otruła męża i na tron wprowadziła swego syna, Nerona. Wzrost jej wpływów stał się z czasem niewygodny dla Nerona i z jego rozkazu Agrypina została zamordowana”. 67 Sermo est de familiis: Zamoyski e parte suae matris, Ostrogski e parte suae aviae et Wiśniowiecki e parte sui patris.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==